Textus Originalis

DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA XLV.

DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA XLV.

1168, Luglio Ind. V (?) Nicola primo arcivescovo di Messina viene ad un accomodo coi suoi canonici, che gli avevano mosso lite. ✠ IN NOMINE DEI ETERNI ET SALVATORIS NOSTRI ĪH̄Ū X̄P̄Ī AMEN. Anno incarnacionis eiusdem. Millesimo. Centesimo. Sexagesimo. Octavo. Mense Iulii. Indictionis V. Regni vero gloriosi domini nostri. W. secundi dei gracia illustrissimi Regis Sicilie. ducatus Apulie et principatus Capue. Anno. VIJ. feliceter Amen. Si pios patres quandoque filiorum occasione prebent. vel necessitate urgente. oportet in onestis peticionibus condescendere. dignum. valide et rationi consentaneum esse videtur. congruis eorum postulationibus. aures omnimodas patres adhibere. et in his que expedit. eos participes votorum suorum facere debere. Inde est igitur. quod nos Nicholaus primus dei gratia Messanensis ecclesie archiepiscopus. universis quibus presens scriptum ostensum fuerit. manifestum esse volumus. Quia orta altercatione et contentione preposita inter nos et canonicos eiusdem predicte ecclesie nostre Messane in presentiarum existentes. propter quedam eorum iura. que ad eorum communem spectare asserebant dicionem. ipsa eis exinanire penitus iuste sicut nobis videbatur satagentibus. atque ex eo quia communis erat canonicorum omnium iactura. ex fere singulorum specialis. querimoniam contra nos sacre Regie curie tunc Messane existenti. et magnatibus dominis. ipsis communiter deponentibus. sicut pius pater dominus Galterius panormitanus reverendus archiepiscopus clementer super nos considerans. causam non sustinuit ad plenum iusticie rigorem tunc aperire. Sed previdit pocius et decrevit. ut patrem et filios. inter pastorem et gregem. pax unita reformaretur.