Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
cione aperte sancitum est, et iusta legis definitione decretum, ut ea, que contra leges fiunt, non solum inutilia sed etiam pro imperfecta habenda sint. Iusticie quoque, ac racionis ordo suadet ut qui sua a successoribus desiderat mandata servari, veritatem et statuta decessoris suis ipse custodiat; quos si negligitur cuncta in confusione deveniunt, dum alter destruit ea, que custodiendo alter edificat. Si igitur in rebus secularibus suum cuique jus, et primus ordo servandus est, quanto magis in Ecclesiasticis disposicionibus nulla debet induci confusio; hinc est, Clementissime Rex, et dominator iustissime, quod nos supplices et fideles vestri nudis pedibus, flexis genibus, humilibus (a) oculis, fusis lacrimis, contrito corde, humili prece, Regie Maiestatis pietati supplicamus, ut ea que gloriose memorie Avus vester, Rex Rogerius, vir tam magnificus, tam famosus, tam discretus, tam catholicus religionis amore succensus, pro sua parentumque suorum salute, et Regni sui, quod vestrum est stabilitate, Ecclesie nostre concessit, et in iure eiusdem Ecclesie contulit, Regia quoque Maiestas pragmatica sancione firmavit et vestra peticione Apostolica manus roboravit felicissimis temporibus vestris firma illibataque et sine aliqua refragacione persistant, nec ullius illicite usui pacionis molestia quaciantur, sua namque dicti sunt querentis. Vestrum est enim rigare ut nutrire quod alij plantaverunt, ut eumdem fructum reddat secunda gratia nutritori, quem reportata est prima gratia plantatori. Manifestum est enim Regno vestro quod felicis memorie Avus vester Rex Rogerius Civitatem Cephaludi a fundamento reedificavit, et Ecclesiam in honore Sancti Salvatoris cum multa expensa ibi construxit, in qua duo lapidea monumenta cum summa diligencia fabricari fecit ad hoc, ut corpus suum in uno eorum, et filius suus, qui post eum regnaturus erat, in altero sepelirentur; et hoc suum propositum Dei amore permittente fuit principalis causa quando Civitatem Cephaludi reedificavit et ecclesiam ibi fundavit; quod pater vester, bone memorie Rex Willelmus, bis ita confirmavit. Cum in obitu Patris tui dominus Karissimus (b). Episcopus noster esset domus nostre Cellerarius in presencia