Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

Curie ab ipso poposcit corpus Avi vestri et patris tui, ut in sepultura sua prout vivens destinaverit Cephaludi sepeliretur; Pater vester laudavit, et confirmavit iustam eius peticionem dicens, ut nos cum ipso hoc pacienter expectaremus donec Ecclesia nostra consecreretur, et tunc ipse votum, et promissum Patris sui diligenter adimpleret. Quia cum Ecclesia consecreretur opportuna esset, sed magna labor foret, et inhonestum quibusdam videretur, ut corpus tanti Regis ab Ecclesia extraheretur; et hac sola causa tunc remansit corpus eius Panormi. Iterum alia vice cum Pater vester Cephaludo transiret, et in Ecclesia ante sepulcrum Patris sui staret, coram multis personis ordinavit et precepit huic Episcopo nostro adhuc Electo, et quibusdam aliis de fratribus nostris ut postquam corpus Patris sui ibi sepultum foret, omnis populus civitatis cum ad altare causa offerendi accederet in dextra parte ante sepulcrum Patris sui, omnes transirent, ut orarent pro anima eius. In redeundo vero ab altari a sinistra parte iuxta alterum sepulcrum redirent ut similiter orarent pro ipsius anima, qui in eo sepeliendus erat, et ita ut ipse precepit usque modo fit in Ecclesia. Et hec fuit ordinatio et preceptio Patris vestri post obitum Avi vestri. Unde iterum, atque iterum ad honorem vestrum Regie Maiestati supplicamus, ut nullius hominis persuasione hoc, quod Avus et Pater vester, tam sapientissimi tamque Catholici Reges pro salute anime eorum domino voverint et promiserint, et tam diligenter et cum tanta expensa constituere, diminuì emutari aut in irritum duci ullo modo paciamini. Scimus pro certo quod cum Regie Maiestatis adolescentia ad viriles annos pervenerit hoc se fecisse, quod absit plurimum peniteret, et quisquis ille sit, qui hoc sibi persuarerit penas (inferi in perpetuum) pro tanto reatu exolveret. Ne igitur et nos una cum ipso huic pene digne subiaceamus, omnes pariter si factum fuerit chephaludem (c) et Ecclesiam pocius relinquimus, quam huic noxe consentiamus. Sublatis ab Ecclesia monumentis, quid aliud nobis restat nisi ut Ecclesia a fundamento subvertatur? Nam destructa operis principali causa consequens est, ut et opus dextruatur: dextructo prece-