Textus Originalis
I DOCUMENTI INEDITI
patris nostri plenarie meruisti ob cotidiana quoque et devota obsequia, quibus nos ad favendum et promovendum tibi reddis merito proptiores, clementer in tuis precibus exaudimus et ad satisfaciendum pro voto et iuste petitioni tue, regie celsitudinis nostre aurem benignissimam inclinamus. Sanctum igitur et iustum propositum tuum favorabiliter prosequentes, iuxta desiderium et instantem petitionem tuam concessimus, ut in urbe Panormi de domo tua sumptibus tuis emptam et edificatam, monasterium facias; tibique liberam tribuimus facultatem concedendi donandi et assignandi in perpetuum ipsi monasterio casale tuum, quod dicitur Carrabule, prefati genitoris nostri sancte recordationis regia tibi liberalitate concessum. Quoniam ergo predia divinis usibus mancipata ad humanos usus retorqueri non debent, quia vota fidelium sunt et pretia peccatorum; presenti privilegio statuimus et observandum perpetuo precipimus et confirmamus, ut ipsum monasterium, quod in honore Dei Genitricis semperque Virginis Marie de domo tua constitues, quiete libere et absque ullius exactione servicii habeat et possideat in perpetuum iam dictum Casale Carrubule cum omnibus tenimentis et pertinentiis et hominibus suis. Nec liceat heredibus et successoribus nostris vel cuilibet alii persone Casale ipsum ab eiusdem monasterii jure et potestate subtrahere vel hanc concessionem nostram modo quolibet violare; sed sicut a te, dilecte familiaris noster Matthee magister notarie, concessum diffinitum fuerit et statutum, ita nostri privilegij auctoritate firmatum incommutabiliter omni tempore perseveret. Ad huius autem concessionis et confirmationis nostre memoriam et inviolabile firmamentum presens privilegium per manus magistri Roberti nostri notarii scribi precepimus et bulla aurea typario nostro impressa roboratum signaculo nostro iussimus decorari. Anno, mense et indictione subscriptis. Segue la ruota colla leggenda: (Dextera domini fecit vivitutem. Dextera domini exaltavit me. Divina favente clementie Rex Sicilia ducatus Apulie et principatus Capue):