Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

libus et omnibus pertinentiis suis. Ecclesiam Sancte Marie de Camarata cum possessionibus et pertinentiis suis. Statuimus insuper. ut nulli Archiepiscopo. vel Episcopo te et domum tibj commissam indebitis et inconsuetis exactionibus. seu gravaminibus liceat fatigare. , Adicimus etiam. et auctoritate apostolica interdicimus. ne cui ecclesie tue canonicos sive conversos liceat absque consensu tuo. vel successorum tuorum ad conversionem suscipere. nisi forte ad artiorem voluerint religionem transire. Ad hec universas decimas ad iam dictam ecclesiam iure parochialj pertinentes. quas eadem ecclesia impresentiarum rationabiliter noscitur possidere. immunitates etiam et libertates rationabiles ab illustribus Sicilie Regibus tibi et successoribus tuis concessas. vobis presentj privilegio confirmamus. Decernimus ergo ut nullj omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare. aut eius possessiones auferre. vel ablatas retinere. minuere. seu quibuslibet vexationibus fatigare. Sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt. usibus commodis profutura. Salva sedis apostolice auctoritate. et Messanensi Archiepiscopi canonica reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens. contra eam temere venire temptaverit. secundo tertiove commonita. nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit. potestatis honorisque suj dignitate careat. reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat. et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et dominj redemptoris nostri ihesu christi aliena fiat. atque in extremo examine districte ultionj subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax dominj nostri ihesu christi. Quatinus et hic fructum bone actionis percipiant. et apud districtum iudicem premia eterne pacis invenient. Amen. Amen.. Amen. (Ruota e monogramma del benevalete). ✠ Ego Alexander Catholice sedis Episcopus. ✠ Ego Hubaldus Hostiensis episcopus ss.