Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
taphime volumus prebende nomine obtinere, et in suos usus, sicut ceteras eiusdem prebende partes ad arbitrium suum convertere (1). Hanc vero predictam oblationem illi loco venerabili imperpetuum profuturam ea condicione et ratione facimus, ut pena orrende excomunicationis imposita, neque nobis neque successoribus nostris ullo futuro tempore liceat hoc quod tam pia sanctaque devocione facimus in irritum revocare aut aliquatenus infirmare. Ut autem huius oblationis nostre pagina perpetua possit et stabili firmitate constare, nec ullo nostro vel nostrorum successorum tempore possit in totum vel in partem minus aut infringi, et sigillo nostro eam insigniri fecimus; et tam nostra et virorum venerabilium, qui interfuerunt, quam et patrum nostrorum subscriptionibus curavimus annotari et totaliter tibi Leonardo cappellano nostro scribere precepimus. Actum mense Decembris Indictionis III, feliciter. Amen. ✠ Ego qui supra Tustanus Dei gratia mazariensis episcopus concessi et subscripsi. ✠ Ego Gualterius Panormi Archiepiscopus. ✠ Signum Crucis proprie manus Rogerii Regini Venerabilis archiepiscopi. ✠ Ego G. (2) Agrigentinus Episcopus. ✠ Ego Ioannes episcopus Malte interfui et subscripsi. ✠ Ego Goffredus Cantor mazariensis et canonicus subscripsi. ✠ Ego Adam Archidiaconus mazariensis subscripsi. ✠ Ego Enricus canonicus subscripsi. ✠ Ego Hugo Grammaticus mazariensis canonicus subscripsi. ✠ Ego Guibertus mazariensis canonicus subscripsi. ✠ Ego Lucas canonicus mazariensis subscripsi. ✠ Ego Riccardus canonicus subscripsi. ✠ Ego Paganus canonicus subscripsi. (1) Amico: conservare. (2) Gentile.