Textus Originalis
I DOCUMENTI INEDITI
simo septuagesimo mense Februarii Indictione tertia. Ii sunt testes. — Ego frater Sanzon tunc prior catanensis ecclesie interfui. — Ego Lausa sacerdos interfui. — Ego frater Bonus prior Palatie interfui. — Ego frater Bernardus interfui. — Ego frater Leo interfui. — Ego frater Donatus interfui. — Ego frater Philippus interfui. — Ego frater Silvester interfui.—Ego frater Iohannes interfui. — Ego frater Robertus Blancardus interfui. — Ego frater Fulco interfui. — Ego frater Mattheus tunc magister Cataniensis Ecclesie interfui. — Ego frater Adam interfui. B. C. P. Ms. Qq. H. 10, f. 52'. LIII. 1170, Febbraio, Ind. III. Gentile, vescovo di Girgenti, concede che Ansaldo, regio Castellano del Palazzo, fondi nel Bosco di Villanova la chiesa di S. Maria e riedifichi l'altra di S. Giorgio nel territorio di Refes. In nomine Dei eterni et Salvatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnacione eiusdem MCLXX Regni vero domini nostri serenissimi Regis Willelmi, anno quarto feliciter. Amen. Pastoralis cura et sollicitudo vite regiminis exigit, ut ad officium quo cogimur pertinet sacerdotum, ut nos qui Coloni ecclesie constituti sumus Ecclesiis, quibus aucthore Domino inheremus racionabiliter providere, et illas quarum fabrice ex nimia vetustate consumpte sunt, per nos et per alios studiosissime rehedificare debeamus; quatenus in Parochia constituta ecclesiarum