Textus Originalis

DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA

DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA

numerus crescat, et religio Christiana longe lateque diffusa de bono in melius pulchrius elucescat. Ansaldus igitur Regij palacij Castellanus, vir sapiens et discretus, divini afflatus illustracione preventus, lucerna Domini illuminatus, que investigat omnia secreta ventris atque rimatur, de salute anime sue pocius quam de utilitate corporis cogitans eminus, cominusque prospiciens diviciariis suarum subsidia et consolaciones largitori omnium, a quo contributa sunt, magis impertiri quam usui proprio reservare disposuit; et ut intellectu verbi, quem ex Divino amore concepit congruo perfectoque senectutis, et mature etatis sue tempore perconceptam intelligentiam, novam prolem novosque filios spirituales digne Deo pareret, sepe nobis immo sepissime preces multimodas fudit quatenus ei in Bosco, qui dicitur Villanova edificandi ecclesiam in honorem sancte Trinitatis, et rehedificandi aliam Sancti Georgij in honorem beate Marie Virginis in loco qui dicitur de Refes daremus licentiam. Nos igitur Gentilis dei gracia humilis Agrigentinus Episcopus et domini Regis familiaris, predicti filii nostri Ansaldi peticionem dignam considerantes, sanctum iustumque desiderium attendentes, preces eius admisimus et predicta sibi Ecclesiam edificare concessimus. Tali tamen tenore: quod quicumque Abbas, prior vel yconomus in prefata ecclesia fuerit ordinatus ab Agrigentino Episcopo, ipsius fundatoris vel heredum suorum ordinetur consensu. Ille vero Agrigentine sancte matri Ecclesie, ut eius Pastori debitam obedienciam et omnimodam reverenciam se exhibere iurabit, et annuatim predicte Matri Ecclesie duas libras cere et unam incensi persolvet. Vocatus ad Sinodum, nisi canonica fuerit prepedicione detentus, sine dilacione die non differet. Ter in anno prefatam Ecclesiam, videlicet in assuncione beate Marie et in festo sancti Iacobi, et in translacione Beati Gerlandi, si sanus fuerit personaliter visitabit. Supranominatum vero Episcopum si inde aliquando transire contigerit, tamquam Dominum, et Episcopum suum honeste recipiat, et ei ac suis pro modo facultatis sue serviat. His itaque in integrum conservatis predictam Ecclesiam ab omni servitutis exactione, et calumpnie perturbacene libe-