Textus Originalis
I DOCUMENTI INEDITI
et de ipsis terris a predicto domino Rege Willelmo beate memorie tibi concessis, quarum sunt modo termini descripti, est quedam terra inferioris vie que fuit cuiusdam Saraceni nomine Mensulini. Ad huius autem concessionis donationis et confirmationis nostre memoriam et perpetuam firmitatem presens privilegium per manus Iohannis nostri notarij scribi et bulla plumbea nostro tipario impressa iussimus roborari; anno, mense, et indictione subscriptis. Data in urbe felici Panormi per manus Gualterii venerabilis Panormitani Archiepiscopi et Regis familiaris, Mathei domini nostri Regis Vicecancellarii, et Gentilis venerabilis Agrigentini Episcopi et Regis familiaris, anno dominice incarnationis 1170 mense octobris indictione 4a, regni vero domini Willelmi, Dei gratia magnificii et gloriosi Regis Sicilie ducatus Apulie et principatus Capue, anno V feliciter. Amen. B. C. P. Ms. Qq. H. 5, f. 75. (Schiavo). « Monasterium S. Marie de Scala prope Paternionem ». LV. 1174, Ind. II (?). Pietro di Pollina colla moglie Alaximilla e i figli vendono all' Abbate di S. Maria la loro vigna presso Vicari pel prezzo di 130 tarì Anno ab incarnatione domini nostri Ihesu Christi Millesimo centesimo septuagesimo primo indictione secunda. Ego Petrus de Pollina una cum uxore mea Alaximilla et filiis meis, videlicet, Alexius et Iohannes et Guglielmus et Jorlandus, cum nostra bona voluntate venditionem facimus domino Abbati Sancte Marie de vinea nostra, que est in territorio Biccari