Textus Originalis

DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA

DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA

Beate Marie semper Virginis pia intercessione fundere coepisti; et tibi tuisque in eo successoribus concedimus et donamus in perpetuum molendinum de Talarico in pertinentiis Paternionis et Casale, quod dicitur Rahal Senec, in pertinentiis Leontini cum iustis pertinentiis suis secundum divisas ipsius Casali, que scripta sunt in deptariis Duane nostre de secretis. Quod Casale dedimus ei in excambio pro feudo, quod fuerat quoddam Oberti Coste in pertinentiis Paternionis, quod jam predicto fratri Stephano concesseramus, et nunc in demanium Curie nostre redegimus. Terras quoque concessas tibi in ipsis pertinentiis Paternionis a domino quondam magnifico Rege Willelmo Patre nostro dive memorie, quarum divise inferius describuntur, et alias terras ad tria paricia ab eodem domino Rege Willelmo concessas tibi in pertinentiis Calatagironis, prenominato monasterio tibi tuisque in eo successoribus nostri culminis authoritate confirmamus. In terris etiam demanij nostri Sicilie concedimus et donamus tibi liberam pasturam pro mille ovibus et pro centum bobus, glandarium pro trecentis porcis ipsius Monasterij, ut predicta animalia a terris ipsius demanij nostri Sicilie amodo libere pascantur absque ullo herbatico aut glandatico. sive molestia vel contrarietate, quam inde Baiuli aut aliqui alii fideles nostri exigere, vel inferre presumant. Preterea concessione, quam de ecclesia S. Petri de Haduro a Blasio et Iacobo confratribus tuis tibi et prescripto Monasterio S. Marie factam esse asseruisti, quantum ad authoritatem nostram pertinet, concedimus et confirmamus. Terrarum vero, quas predictus olim invictissimus Rex Willelmus beate memorie in pertinentiis Paternionis tibi concessit, divise sunt ee. Ab oriente habent terras que fuerunt Rogerij Sclavonis, quas tenebat Ursoleo, exinde ducuntur ad divisa terrarum monachorum Iosaphat usque ad Palatiolum, et vadit usque ad extremitates Sciti, (?) et tendit ad terram Cusoris, et ascendit ad terram Renaldi Cardonis, que est ad occidentem et perducuntur ad viam que vadit ad Casale Gualterij de Valle Currente, exinde vadit per viam recto tramite usque ad terras predicti Ursileonis, unde inceperunt et clanduntur illic. Sed GARUFI — I Documenti inediti ecc. 12