Textus Originalis
I DOCUMENTI INEDITI
Gentilis venerabilis agrigentinus Episcopus fidelis et familiaris noster exposuit audiencie nostre Agrigentinam Ecclesiam ex antiquo molendinum quoddam possedisse in flumine, quod dicitur Trululim, et inde Curie nostre duos idoneos testes produxit, asserens molendinum ipsum tempore predecessorum suorum tum ipsorum negligencia, tum temporis vetustate omnino corruisse; adeo quod nisi saltus solus ipsius molendini non remanserit, multa precum instancia supplicans, ut molendinum ipsum reedificandi et construendi sibi licentiam pariter, et authoritatem daremus. Nos itaque ad supplices et devotas preces predicti fidelis, et familiaris nostri venerabilis Episcopi liberalitatis nostre aures accomodantes, non tam antique possessionis aucthoritate quam munificiencie nostre dono, predictum molendinum eidem Agrigentine Ecclesie reedificare et in perpetuum pacifice, et sine aliqua molestia vel calumpnia, possidere concessimus, atque donavimus. Ad huius autem munificencie concessionis nostre memoriam et perpetuum firmamentum, presens privilegium nostrum per manus Zaccharie nostri notarij scribi, et bulla plumbea nostro typario impressa precepimus roborari, anno mense et indictione subscriptis. Data in felici urbe Panormi per manus Gualterij Dei gracia venerabilis Panormitani Archiepiscopi, et Matthei Regij Vicencancellarij Regiorum familiarum; anno dominice incarnacionis millesimo centesimo septuagesimo primo, mense Marcij, Indictionis quarte. Regni vero domini nostri Willelmi, dei gracia gloriosissimi et preexcellentissimi Regis Sicilie ducatus Apulie et principatus Capue, anno quinto feliciter. Amen. B. C. P. Ms. Qq. H. 6. f. 12. Tab. Girgenti.