Textus Originalis

DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA LVII.

DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA LVII.

1171, Marzo, Ind. IV. Marotta abbadessa del Monasterio di S. Maria de Latinis in Palermo, dichiara che Matteo, vicecancelliere di re Guglielmo, fondò un Monastero di donne, con larghe concessioni di beni, sottoponendolo all'ordine di S. Benedetto. In nomine domini Dei eterni et Salvatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius MCLXXI mense Martii IV Indictionis Regni vero domini nostri Willelmi Dei gratia gloriosissimi et magnificentissimi Regis Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue, anno V feliciter. Amen. Ego Marocta Monasterii sancte Marie de Latinis prima electa, universe consorores mee, ibidem Domino servientes, devoctionis affectu, et charitatis ardore. Quia vos domine Mathee, eiusdem magnificentissimi et precellentissimi Regis Willelmi illustri vicecancellarie, predictum Monasterium ad honorem et gloriam Dei onnipotentis, et perpetuam laudem beatissime et gloriose semperque Virginis Marie fundari pariter et edificari fecisti, et ad decorem ipsi (a) domuj Domini necessaria ornamenta sufficienter et devote inpendistis ad usum famularum Christi, que nunc et semper, Domino largiente, divinis ibi vacabunt obsequis; quas possessiones et statutos ac sufficientes redditus liberaliter obtulistis, tam id salutiferum opus commendabiliter a vobis peractum in Domino, quam rerum eius opulentia a vobis indulta manifeste declarat. Nos itaque perpencius attendentes inexaustum (b) desiderium, et charitativum fervorem, quem geritis, ut tam a nobis quam a posteris nostris amodo, et imperpetuum in eodem Monasterio, omnipotenti Domine et gloriose beate Marie semper Virginis, statuto ordine et certis institutionibus serviatur. Promictimus vobis et heredibus vestris presenti pagina, ipsam nostram promissionem in Domino