Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

munere dignioris cum Maria partem optimam possidente, aliquantulum, volente Domino, oculos considerationis infiximus, et illius inspirationis commoti, qui ait: Sine me nihil potestis facere, eiusque salubri auxilio confortati, que expetitio inter fluctuum discrimina laboranti porrexit dexteram redimere et grate salutis consilium paulo prestitit naufraganti. De domo nostra infra felicis urbis Panormi ambitum constituta in loco, qui vocatur in ruga de Fatosa, sanctuarium Domini, Domum Domini, et Tabernaculum Altissimi, toto affectu devota mente et toto desiderio construere volumus et optamus. Et quia equum est et salutare, ut ea que, Christo auctore, bona incohata principio meliori exitu consumantur, ideo huius nostri voti propositum opere pretium, et diligenti studio duximus adimplendum; quatenus, et bona voluntas habeat incrementum, et videntibus proficiat ad exemplum salutis. Igitur ad laudem et gloriosissimi Domini nostri Iesu Christi et honorem sacratissime Virginis Marie, genitricis eius, in prefata domo nostra pro favore et libera concessione domini nostri gloriosissimi regis Willelmi et domine Margarite pijssime regine matris sue consensu, etiam et auxilio ac laudatione domini Gualterii Dei gratia venerabilis Panormitani archiepiscopi et regii familiaris, Monasterium monialium fundamus et statuimus, et per hoc firmum privilegium nostro sigillo viria cera impresso signatum, et tam subscriptione proprie manus nostre quam et idoneis testibus roboratum. Grata licentia et sancta concessione eiusdem domini nostri gloriosissimi regis Willelmi et eiusdem domine Margarite serenissime regine matris sue, in ipso monasterio perpetuo iure concedimus atque donamus, casale nostrum Carubule cum omnibus iustis tenimentis et pertinentiis suis, vineam quoque magnam, que est in cannito supra Sanctam Luciam cum omnibus pertinentiis suis et cum amigdaleto quod adiunximus ipsi vinee, et terram vacuam, quam circumcirca ipsam vineam et toto canneto, quod adiunximus a Simone cantore regie Cappelle, quod est in loco qui dicitur Susa (a). Concedimus eidem monasterio cannetum parvulum cannarum, reliquum vero nostro usui reservamus. Similiter etiam ipsi