Textus Originalis

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA

monasterio per idem privilegium concedimus et donamus hortum herbarum, qui est intus in civitate Panormi iuxta portam Thermarum, et furnum qui est ante domum nostram, et vocatur ibi ruga de Fatosa cum omnibus pertinentiis suis, et domum que est ante ciborium ipsius monasterii cum terra vacua, que est ante ipsam domum, que olim fuit Buttellaria, et unam Buttellariam, que est in loco qui dicitur S. Nicolaus de Bosco, et jardinum parvum, quod est retro secus absidam ipsius monasterii. Hec autem omnia ipsi monasterio offerimus et donamus cum omnibus privilegiis et nominibus et rationibus, quas inde habemus. Offerimus etiam eidem monasterio et donamus oves trecentas, vaccas quindecim, sumerios sex, mulam unam, boves laborativos octo, servos duos et ancillas quinque. Et ipsum vero monasterium a nobis constructum et huius nostre oblationis et concessionis munere dotatum, o felix et gloriosa angelorum regina et hominum semper excellentis gratie Imperatrix tuo insigni nomine decoratum, tibi virgo singularis offerimus sponte (b), et filio tuo pariter virtute cuncta regenti tota devoctione commictimus gubernandum suoque patrocinio petimus iugiter regendum. in quo hanc ordinationem, o beatissima Virgo, ad perpetuam laudem et suplicem famulorum sponso ac filio tuo, tibique iugiter exhibendum, consilio et voluntate domine Marocte eiusdem monasterii nostra concessione prime venerabilis Abbatisse totius conventus, statuimus et ordinamus, quam reparationem de bono semper in melius et perfectiora cupimus et valitura. Erunt, Domino Presule, in eodem monasterio Abbatissa et moniales xxiv, (c) et semper sit ibi scola puellarum conversarum que ibi sunt permansure, et consecrande; cum quibus omnibus Abbatissa in refectorio insimul comedat, in eodem dormitorio cum eis dormiat, cibaria habeant omnes equalia et omnes vestiantur similibus vestimentis, officium et ordinem teneant secundum Cassinensem ecclesiam. Ultra vero predictum numerum monialium nolumus quod admittantur moniales, nisi post quando monasterium ipsum aliis possessionibus et redditibus adauxerit, et tunc secundum incrementum aliorum reddituum et possessionum, predictus