Textus Originalis

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA VI.

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA VI.

1123, Ind. I. Guglielmo vescovo di Messina e Traina concede alla Chiesa di S. Maria, edificata dal Conte Ruggiero e dalla Contessa Adelasia, alcune giurisdizioni ecclesiastiche. Anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi 1123 Indictionis Ia. Ego Willelmus Messanensium et Trajanensium tertius Episcopus Ecclesiam S. Marie, quam gloriosus Comes Rogerius atque gloriosa Domina Adelasia Comitissa Sicilie et Calabrie de vilissimo stabulo, pro redemtione animarum suarum omniumque parentuum suorum restauraverunt, comuni consilio meorum omnium canonicorum, et Domine Ermeline Abbatisse et illius sequacium, precibus et amore Domini Rogerii gloriosi Comitis, concedo et liberam ab omni terreno servitio in perpetuum facio. Ita tamen quod, oleum et chrisma a me et successoribus meis illa et sequaces illius accipiant, et consecratio ecclesiarum eiusdem Monasterii, que in mea Parrochia sunt vel erunt. Consecratio etiam Abatisse eiusdem Monasterii per me, aut per successores meos facta erit. Concedo etiam prefate sancte Dei genitricis ecclesie, ut, quicumque Messanensis et Trajnensis Ecclesie Parochianorum, seu quorumlibet christianorum illuc ad Dei servitium vel recipiendum, seu ad sepeliendum ire voluerit, eum libere cum omnibus rebus, quas illi Monasterio dare voluerit, absque omni perturbatione et calumnia, recipiant Abbatissa predicte Ecclesie et sorores moniales aut illarum clerici. Decimas quoque omnium rerum et laborum earum illis ad habendum perpetualiter concedo. Cappellanus tamen illarum ad synodum meum veniet, qui si adulterium aut aliud quodlibet criminale peccatum commiserit, unde publice sit corrigendus a me vel a successoribus meis, penitentiam et correctionem, assensu Abbatisse, absque ulla