Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

Tancredi Syracusani et eius uxoris Muriellis Ecclesie Sancte Lucie predicte, quam ego, a tempore saracenorum destructam, pro amore Dei et remissione peccatorum meorum restitui et Monasterio (a) Sancti Opuli et Domine Macheldi eiusdem Monasterii Abbatisse et omnibus eius successoribus terram, que est iuxta prefatam Ecclesiam. Sicut divisi cum vineis et ortis, que in eadem terra modo continentur vel in posterum posse fieri, et aliis Ecclesie edificiis et aliam terram prope Casale meum, quod est ultra Alpheum fluvium Syracusanum iuxta pratum, sufficientem scilicet tribus paribus boum et duobus villanis cum omnibus possessionibus suis, perpetuo iure tenendam et possidendam, sine aliqua mei vel heredum meorum calumnia, vel retractatione, sive alicuius terreni servitii exactione. Si quis autem contra presentis pagine decretum aliquo tempore ire voluerit, nisi resipuerit et ad emendationem redierit, e comunione fidelium separetur et eternis gehenne incendiis ac Juda proditore Domini crucietur. Facta est autem hec donationis confirmacio in civitate Syracusana testimonio subscriptorum virorum corroborata. Willelmus Syracusanus episcopus. Gualterius Cantor. Mauritius Archidiaconus, Gaufridus Canonicus, Nicolaus canonicus, Rainaldus canonicus, Robertus Bernardus canonicus, Radulphus Canonicus, Iohannes Canonicus, Guido Canonicus, Thomas canonicus, Petrus canonicus. Robertus Oisum. Willelmus Surel. Giroldus Iuvenis. Iohannes Stratigotus. Serlo de Anexis. Hugo de Casera. Odo de Neta (b).

Note a pie di pagina

1 (a) Obuli. (b) deneta.

2 B. C. P. Qq. H. 5— dal Tab. di S. Maria di Messina. — Accennata dal PIRRO, vol. I, p. 620, col. 2a.