Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
veteranorum hominum subscriptorum christianorum et saracenorum. qui prioribus divisis interfuerant factis in tempore gloriosissimi Regis Rogerii bone memorie. qui eciam dicebant illum fontem superiorem. de quo dicebant homines Note nondum ibi apparuisse cum priores divise facte fuerunt sed alium fontem inferiorem. et antiquiorem esse fontem Cosentinorum. et ibi incipere terminos Gerebicii. et hoc idem dominus Odo de Manso. qui prioribus divisis interfuit. et magister iusticiarius erat cum facte fuerunt. quia pro infirmitate et senectute gravatus de Bizino. ubi tunc erat usque Notam ad nos venire non potuit. per litteras suas scriptas coram domino Rogerio de croso nobis mandavit. et hoc ipsum testificatus est. quod alii veterani dicebant et canonici (1) cephaludi requirebant. Unde ego Gaufridus tot veracium testium testimoniis certior factus saisivi canonicos cephaludi precepto curie. de prefata terra. de qua ut predictum est contencio fuerat. a fonte illo scilicet inferiori qui dicitur cosentinorum per alios terminos nominatos in privilegio Regis Rogerii. Hoc factum est. anno ab Incarnacione Domini M.C.LXXII. indictione quinta. regnante domino nostro gloriosissimo rege Willelmo secundo. anno regni eius septimo. Et ne de his terminis aliqua in posterum suboriatur dubitacio. ego Gaufridus de Moach iusticiarius hanc memoriam scribi feci cum subscriptis testibus. qui prioribus divisis interfuerant et in his nobiscum affuerunt eum ego hos terminos assignavi. et tradidi canonicis cephaludi. sicut in privilegio suo continentur. et hoc in manu magistri Rogerii canonici. qui tunc erat prior sancte Lucie Syracuse. Ego Iohannes de sancto Stephano chephaludi castellanus interfui et testis sum. De hominibus Siracuse. Ego Raymundus de Berrana. Ego Gisolfus miles de Sicla. Ego Rosemannus. De hominibus Note. Ego Iohannes tunc stratigotus. Ego Sadoe. De hominibus de Bezino. Ego Bruno Stratigotus. Ego Aliner. Ego Simon miles. Ego Iohannes Crassus. Ego Iohannes de Muriella. Ego Geraldus (1) Da questo punto si trova nel Cod. di Cefalù, n. 131, fog. 29.