Textus Originalis
I DOCUMENTI INEDITI
vicecancellarii tanto puriori debemus caritate diligere, quanto devotionem eiusdem vicecancellario ferventiorem circa opera pietatis esse novimus et circa nos et Romanam Ecclesiam inspirante Domino puriorem. Ea propter dilecte in Christo filie piis postulationibus prefati vicecancellarij gratum et iocundum impartientes assensum, institutiones illas, quas de consilio et assensu eiusdem vicecancellarii, Patroni vestri et fundatoris eiusdem monasterii, discrete satis et provide ex authenticis scriptis tam vestro quam ipsius vicecancellarii nomine intelleximus vos fecisse, sicut in eisdem scriptis authenticis continetur, rathas habemus et firmamus easque perpetuis temporibus integras et illibatas manere censemus, e quibus utque quasdam duximus exprimendas videlicet: quod in ipso monasterio Abbatissa et XXIV moniales eritis et scola puellarum, que ibi sint permansure ac consecrande, et omnes simul et in refectorio commedetis, et in dormitorio dormietis, et cibaria omnibus vobis erunt equalia, et omnes vestiemini similibus vestimentis. Mulierem autem laicam mansuram vobiscum in cenobio nullam liberam vel ancillam recipietis seu retinebitis, neque alicui vestrum extra monasterium balneari licebit, cum infra claustrum ipsius monasterii balneum sit constructum. Officium et ordinem in omnibus secundum regulam Beati Benedicti tenebitis. Ultra predictum vero numerum monialium non admictetis aliquas moniales, nisi postquam monasterium aliis fuerit possessionibus et redditibus ampliatum, et tunc secundum tenimentum aliorum reddituum et possessionum monialium numerus augeat. Non liceat Abbatisse vel sororibus monasterii presentibus vel futuris laicam vel monialem undecumque sit, nisi semper ibi sit permensura infra claustra monasterii hospicio recipere, et eandem in dormitorio ad dormiendum introducere sed tantum et honesta fuerit eam charitatis intuitu secundum regulam Beati Benedicti, ad communem refectionem quandoque vobis invitare licebit. Additum est insuper in ipsis institutionibus discrete satis et provvide: quod cum prescriptum monasterium per Dei gratiam de pia liberalitate iam dicti vicecancellarii sufficienter satis sit et abunde