Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
dotatum, nullam a vobis pro inopia repelletis: nec aliquid penitus a mulieribus sese ipsi monasterio offerentibus exigetis nisi quod sua sponte eidem monasterio voluerit impertiri: nec aliquam pro sua inopia respuetis, donec aliqua de numero constituto defuerit, propter quod iuste secundum regulam debeat reprobari. Et quia pro numero monialium, quas prediximus indumenta et cotidiana stipendia sunt satis liberaliter constita, statutum est ut quamdiu de predicto numero monialium alique defuerint refectiones earum que defuerint in mensa refectoriis cotidie apponatis, et tam refectiones ipsas quam id quod pro indumentis earum aliisque necessariis est statutum donec prefinitus numerus compleatur, pauperibus erogetis. Si que vero mulieres prefati vicecancellarii consanguinitatis linea contingentes ibi voluerint fieri moniales, eas omni tempore gratis sine percuntactione qualibet recipiatis, siquidem locus vacaverit, statutarum. Duos cappellanos senes et honestos habebitis, qui cotidie ibi missas tam pro vivis quam pro defunctis celebrent: nec cappellanos ipsos infra claustrum monasterii eiusdem aliquando permictatis intrare, nisi cum opus fuerit pro danda penitentia vel eucharistia. In foris etiam habebitis hostiarium in exteriori porta monasterii senem et honestum; qui secundam portam pro quolibet negotio intrare nullatenus permictetis, sed semper custodiat exteriorem portam monasterii pro dandis et recipiendis responsis, et semper iacebit extra monasterium ipsum. Monasterium autem predictus vicecancellarius ab omni iure conditionis vel successionis heredum suorum liberum et absolutum semper statuit esse, preter hoc solum, quod eodem vicecancellario vivente suo, reservatum est potestati, scilicet ut ibi electiones fiant cum suo consilio et assensu, et administratio et ordinatio omnium rerum ipsius monasterii suo consilio tractentur et ordinentur. Abbatisse vero vel monialibus eiusdem monasterii nullo umquam tempore liceat insimul vel semotim de cunctis possessionibus quam de omnibus rebus ipsius monasterii, ab eodem vicecancellario oblatis vel offerendis, aliquid distrahere vel alienare seu modoquolibet obligare, nisi forte ad comodum vel GARUFI — I documenti inediti, ecc. 14