Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

stent; nisi quod absit fecerint contumeliam, pro quo necesse sit eas motus ecclesiastice esaminare et presentare. Cappellanos et clericos in ipso monasterio quandocumque et quoscumque voluerit Abbatissa, auctoritate sua statuet et mutabit, si quos statuere voluerit, et priusquam statuti fuerint Archiepiscopo examinandos representari, ne quid in eis notabile sit, pro quo non debeant divina officia celebrare: non tamen quod Archiepiscopus vel ecclesia Panormitana possit ibi aliquid statuere vel mutare: ijdem vero clerici et cappellani de omnibus stent iudicio Abbatisse monasterii, exceptis criminibus de ordinibus summis, de quibus, si fuerint accusati, coram Panormitano Archiepiscopo stabunt, et eius iudicium osservabunt: vocati quoque ad Synodum venient, sicut igitur statuta sunt in eius scripto authentico, et continetur. Item, eo quod idem vicecancellarius sibi in electione Abbatisse prescripti monasterii in vita sua, sicut diximus, reservavit, ratha habemus et firma et auctoritate Apostolica confirmamus. De cetero Abbatissa prefati monasterii indigemus, ut liceat ei per se ipsam conversas recipere, et moniales eius si ad obitum venerint in cinere et cilicio ponere. Decernimus etiam nulli ommino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatos retinere, minuere seu alio quibus molestiis fatigare, aut hanc paginam nostre confirmationis vel ei aliquatenus contrahire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius, se noverit incursurum. Amen. Ruota: ✠ Ego Alexander Catholice Ecclesie episcopus. ✠ Ego : umbaldus Hostiensis et Velitrensis episcopus subscripsi. ✠ Ego Gauterius Albanensis episcopus subscripsi. ✠ Ego Iohannes Presbiter Cardinalis sanctorum Ioannis et Pauli tituli Pammachii subscripsi. ✠ Ego Bral presbiter cardinalis tituli Sancti Petri ad Vincula subscripsi.