Textus Originalis

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA

sui capituli contulit, et scripto authentico roboravit tam vobis quam monasterio vestro, auctoritate apostolica confirmamus, prohibentes, ne quis vos tenere, et eamdem decimam impetere aliquando audeat vel accipere. Ad hec ex authentico scripto venerabilis fratris nostri Gualterii, nunc Archiepiscopi tunc Electi Panormitani, nobis innotuit, quod ipsum monasterium vestrum cum omnibus rebus et possessionibus suis, quas modo habet vel habere vel, auctore Domino, in posterum est habiturum, ab omni servitio et exactione de consilio et assensu canonicorum suorum, liberum esse statuit. Ita quidem quod non liceat ei vel successoribus suis aut aliquis de Panormitana ecclesia quicquam inde demere vel exigere. preter annuum et statutum censum duas videlicet libras incensi, quas ipsum monasterium eis annuatim exolvat in festo assumptionis Beate Marie, dedicabitur autem ipsum monasterium ab Archiepiscopo Panormitano vel ab alio suffrageneo ad petitionem predicti vicecancellarii vel Abbatisse ipsius monasterii tempore competenti. Concessit etiam idem Archiepiscopus, de concilio fratrum suorum, predicto monasterio cimiterium pro toto conventu monialium et pro universis hominibus monasterii, et pro eis qui fuerint de domo et familia eiusdem vicecancellarii et heredum suorum, si in ipso cimiterio eligerint seppelliri, quibus etiam ab ipso monasterio Eucharistia et penitentia pariter debuntur si voluerint. Statuit etiam idem Archiepiscopus quod moniales eiusdem monasterii semper electiones libere faciant de quacumque moniali voluerint, et postquam electionem fecerint ipsam electam presentabunt Panormitano Archiepiscopo benedicendam, quam Panormitanus Archiepiscopus benedicet, nisi aliqua causa in ea fuerit pro qua de jure debeat reprobari. Abbatissa vero Panormitano Archiepiscopo de spiritualibus obedientiam faciet et servabit. Moniales ad petitionem Abbatisse sive in monasterio suo sive in maiori ecclesia Panormitana benedicantur ab eodem Archiepiscopo, vel ab aliquo suffraganeo. Preterea statuit prefatus Archiepiscopus, ut si Abbatissa fuerit de criminalibus accusata, coram Archiepiscopo inde respondeat, ac moniales de omnibus Abbatisse iudicio