Textus Originalis
I DOCUMENTI INEDITI
nunc autem penitatis atque lascivie abiectis erroribus penitencia ductus ad pedes domini. Guidonis ecclesie chephaludi cellerarij atque tocius eiusdem ecclesie conventus precidens. commissorum humiliter veniam postulavi. pietatem si quidem conventus exorans. quatenus mei miserentes mihique paternis affectibus indulgentes. me in aliquo loco ita stabilirent quo ab inimici valerem laqueis liberare. Ipsi vero meis peticionibus faciles aures benigniter inclinantes. me tamquam ovem errantem. et a luporum morsibus ereptam receperunt. et animam meam ab impiis tartari cassibus (sic) eripere cupientes. ecclesiam sante lucie de mistretta in vita mea mihi concesserunt. ut ego in ecclesia ipsa quasi frater honeste quamdiu vixero degens omnes res meas. quas frater meus Iohannes de bivana mihi tribuit. scilicet. vaccas triginta. equos decem. domum unam. vegetem unam ipsi ecclesie debeam exhibere. et ipsam ecclesiam et res suas quamdiu vixero. pro mea facultate debeam augumentare. et octoginta tarenos domino petro camerario messanensi canonico annuatim dum ipse petrus vixerit debeam persolvere. Post excessum vero meum quicquid ego habuero. et quicquid in vita mea omnibus iustis modis conquirere potuero. totum ecclesie debeo dimittere. Si vero tempore aliquo divina misericordia inspirante ad claustrum redire voluero. ipsi canonici mihi revertendi licentiam exhibentes quasi canonicum me debent recipere. Si autem in ecclesia illa male et inhoneste me rexero. et res ecclesie iuxta meam promissionem non augumentavero. nec eas bene custodiero. ipsi me inde removendi. et in claustrum intromittendi sicut canonicus habebunt. potestatem et alium. qui Ecclesiam illam bene custodiat et res augumentet illuc poterint iuxta suam dirigere voluntatem. Anno dominice incarnationis MCLXXV Indictione VIII. ✠ Ego frater Riccardus manu propria subscripsi. Arch. St. di Palermo, Tab. vesc. di Cefalù, Cod n. 130, fog. 12 a 13.