Textus Originalis

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA

LXX. 1179, Aprile, Ind. XII. Moscato del castello di Acri, figlio di Roberto Buttilleri, venendo a Palermo per un forisfatto, offre al Monastero di S. Maria Nuova di Morreale un servo chiamato Giovanni ed una terra nel luogo detto la Aera de la donna, per incarico di Teodora contessa di Gravina. ✠ In nomine Dei eterni et Salvatoris nostri Ihu X̄p̄i. Anno ab incarnatione eiusdem. M.°C.° septuagesimo nono. Regni vero domini nostri. W. dei gratia magnifici et gloriosissimi Regis Sicilie ducatus apulie et principatus capue. mense aprilis duodecime indictionis. Anno tercio feliciter. Amen. Ego Muscatus de castello acri filius quondam Roberti buttillerii Panormum veniens prò quodam forisfacto de quo criminabar missus tamen a domina Theodora comitissa gravine ad dominum Guillelmum venerabilem abbatem regalis monasterii Sancte Marie nove ut de predicto forisfacto de quo criminabar ante eius presentiam iusticiam facerem. qui dominus abbas sua liberalitate et innata sibi misericordia forisfactum illud de quo appellatus fueram mihi indulsit. Unde ego non ab aliquo coactus si mea spontanea voluntate volens fieri frater eiusdem Regalis monasterii obtuli quendam rusticum meum nomine iohannem filium azuline. et unam peciam terre que est in loco qui dicitur Reucaucu ubi vocitatur la aera de la donna. fines huius terre hee sunt. a parte orientis fine costantinus tarantinus. ab occidente fine iohannacius tirioti. ab alia parte via publica. et coniungitur in vallone que descendit per finem costantini. Ipse et enim dominus abbas recepit me in fraternitate predicti monasterii et in protectione sua. Unde obligavi me meosque heredes predictum villanum et peciam terre numquam vobis prefato domino Guillelmo venerabili abbati vel ecclesie vestre modo quolibet subtrahere vel auferre. Sed si quis pro parte