Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
LXXIII. 1182, Ottobre, Ind. I. Guglielmo II ad maiorem cautelam rinnova e fa trascrivere in altre due copie, munite di sugelli di piombo e del suo signaculum in cinabro, il privilegio con bolla d'oro, da lui dato il 15 Agosto 1176 al Monastero di S. Maria Nuova di Morreale. ✠ IN NOMINE DEI ETERNI ET SALVATORIS NOSTRI IHESU XPISTI. AMEN: W. divina favente clementia rex sicilie ducatus apulie et principatus capue. In comunem credimus noticiam devenisse/ nos in constructione regalis monasterij nostri sancte Marie nove quod deo inspirante fundavimus/ et preclari operis edificia posuisse/ et non solum dignitatibus sed etiam largis ipsum possessionum titulis ampliasse. Volentes igitur ut quod artificioso murorum ambitu fundatum est/ copiis amplioribus honoratum/ securitate gaudeat et quiete/ ad maiorem cautelam duximus omnes concessiones et immunitates que in primo privilegio a nostra sibi munificentia continentur indulte/ tribus aliis privilegiis unius per omnia eiusdemque tenoris huius et primum (a) est annotari. ut si forte modo quolibet unum eorum exciderit supersit aliud quod ad tuitionem iuris monasterij ostendatur. Cuius continentia talis est. W. divina favente clementia Rex Sicilie ducatus apulie et principatus capue. Inter universas laudes et mansuetudinis nostre preconia/ et successus innumeros quibus clementia largiente divina regnum nostrum iugitur exaltatur/ Inter actus nostros et operum dispositionem que Rex regum omnium et donantium donatorum (b) a primordiis nostri regiminis clementer direxit et misericorditer custodivit, nichil est quod equa lance pensemus nichil de quo mens nostra gloriosius iocundetur quam quod pie devotioni nostre contigit aulam superno Regi construere et ei fundare basilicam de cuius dextera diadema su-