Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
rium ipsum adire vel per obedientas aut tenimenta eius transire contingerit duos. panes tantum et de vino et aliis cibariis que ibidem pro conventu fuerint preparata. sicut uni contratrum suorum karitative nobis vel nostris heredibus representent. Et quoniam sepe solet contingere ut delicta prelatorum in perniciem et iacturam ecclesiastici substantie convertantur. cum prelatis ecclesiarum amministratio quidem non dilapidatio concedatur/ nos saluti et conservationi eorumque iamdicto monasterio tam a serenitate nostra quam a quibuscumque aliis concessa fuerint seu ab eodem monasterio fuerint acquisita summa cum diligentia providere volentes si forte quod deus avertat aliquatenus contingerit. aliquem gubernationem ipsius monasterij gerentem in aliquod delictum incidere cum pro redimendo excessu suo ad aliquam honorum ecclesie dationem omnino interdicimus convo'are. Nichilominus heredes nostros etiam et omnes nobis in regno succedentes. de pecunia vel aliis rebus ipsius monasterij pro aliquo delicto prelatorum recipere aut ab eo quolibet aliquid extorquere penitus interdicimus. Nolumus enim monasterium delicta prelatorum lugere. nec earum quemquam si forte pena debuerit cohercere de iniusta impunitate cum iactura monasterij gloriari. Preterea providentes quieti et paci ipsius monasterij ne aliquo tempore occasione aliquorum iusticiariorum molestias vel vexationes aliquas sustineret. perpetuo concedimus ut quicumque fuerit abbas ipsius monasterij constitutus sit justiciarius omnium terrarum et tenimentorum eiusdem monasterij tam eorum que possidet modo quam illorum que deo volente in posterum ab ipso monasterio fuerint acquisita. Nec liceat alieni iusticiariorum nostrorum de causis que inter homines ipsius monasterij emerserint se aliquo modo intromittere; set abbas ipsius monasterij eas determinet et decidat et de hoc quod de causis ipsis ad abbatem ipsum pervenerit nichil curia nostra habeat set totum eidem monasterio cedat. Hec autem omnia supradicta sicut apparuerint ipsi sancto monasterio a nostra liberalitate concessa ab omnibus heredibus et successoribus nostris nec non ab omnibus regimini nostro subiectis perpetuo