Textus Originalis
I DOCUMENTI INEDITI
bus ipsius monasterij ab aliquo requiratur. Concedimus quoque ipsi sancto monasterio ut quotienscumque abbas vel conventus eiusdem monasterij ecclesiam seu ecclesiis aut domos aliquas ex novo facere vel factas rehedificare aut preparare voluerint. habeant potestatem quecumque lignamina pro predicto opere necessaria in quocumque nemore tam sicilie quam aliarum partium regni nostri voluerint libere et absque aliqua datione incidere. et exinde asportare. Ad hec adiacentes concedimus ut omnia animalia propria ipsius monasterij et omnium obedientiarum eius in regno nostro ubique per demanium nostrum libere et absque aliqua datione pascantur. eis similj libertate concessa in omnibus terris archiepiscoporum episcoporum et aliorum prelatorum ecclesiarum et comitum et baronum nostrorum in transitu eorum. cum ipsa per eorum terras transire contingerit. Homines quoque seu equitaturas aut cetera animalia ipsius monasterii et obedientiarum et possessionum eius pro servitio galearum seu quolibet alio servitio capi vel ad angariam duci modis omnibus prohibemus. Liceat etiam abbati et fratribus tam ipsius monasterij quam obedientia eius clericos cuiuscumque ordinis seu laycos e seculo fugientes liberos tamen et absolutos in sanitate quidem vel egritudine cum rebus et possessionibus suis ad conversionem vel fraternitatem eorum venientes sine alicuius persone contradictione recipere et sine alicuius molestia retinere. exceptis feodis et possessionibus que sunt alicui servitio obligate que nec ipsi recipere nec illi offerre absque nostra nostrorumque heredum licentia presumant. Illud quoque prohibemus et auctoritate regia artius interdicimus ne aliquis. de monasterio ipso vel obedientiis aut quibuscumque possessionibus eius invito abbate et conventu eiusdem vel prepositis obedientiarum et possessionum eius victum seu procurationem aliquam modo quolibet capere aut violenter exigere presumat. Nec nobis ipsis nec heredibus nostris et nobis in regno succedentibus nec alicui alij abbas eiusdem loci vel obedientiarum eius preposity victum vel procurationem aliquam dare cogantur ab aliquo. nisi cum nos aut aliquem heredum nostrorum monaste-