Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
In nomine dei eterni et Salvatoris nostri Iesu Christi. Amen. Willelmus divina favente clementia Rex Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue. Ad laudem spectat et gloriam regie dignitatis et obsequia respicere subiectorum et ad extraneos manum liberalitatis estendere, sicque pie regere subditos ac fovere, ut etiam alieni etiam suis se servitiis prona simul, et liberti devotione summittant. Residentibus nobis itaque in palatio nostro Capue cum comitibus et magnatibus curie nostre, dum Bubonosus nobilis civis Ianuae presentatus se et servitium suum nobis cum magna precum instantia optulisset. Nos devotionem et preces eius recipientes, ipsum iuxta quod postulaverat in ligium hominem nostrum manibus nostris recepimus; et iuxta consuetudinem curie nostre, sacramento hominis et fidelitatis nobis et heredibus nostris secundum nostram ordinationem ab eo sicut ab aliis nobilibus regni nostri contra omnes homines et feminas prestito: de grata et consueta munificentia nostra concessimus ei et heredibus suis, quos in ligios nostros recepimus, si tales fuerint, ut eos dignos paterno beneficio censeamus casalinum unum, quod est in Magistra Ruga Messane, quod fuit iam Bernardi filii Petri, et singulis annis libram auri unam de nostro statuimus erario solvendam ei venienti ad curiam vel certo nuntio suo ad hoc specialiter destinando. Ad huius autem concessionis nostre memoriam et inviolabile firmamentum, praesens privilegium nostrum per manus Alexandri nostri notarii scribi et bulla plumbea typario nostre maiestatis impressa, iussimus roborari. Anno mense et indictione subscriptis. Datum Capue per manus Gualterii venerabilis panormitani archiepiscopi et Matthei regis vicecancellarii et Riccardi venerabilis messanensis archiepiscopi domini Regis familiarum. Anno dominice incarnationis. MCLXXXIII. mense Ianuario. prime indictionis; regni vero domini Willelmi, Dei gratia magnifici et gloriosissimi Regis Sicilie ducatus Apulie et principatus Capue, anno septimo decimo feliciter. Amen.