Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

B. C. P. Ms. Qq. H. 12, f. 66 della nuova numerazione, 12 dell'antica, — Amico.— « Ex tabulario Domus Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani Messane ». LXXVII. 1183, Marzo, Ind. I. Ruggiero di Tarsia e Maria figlia di Roberto di Malvonvenant, coniugi, rinunziano alla terra di Bisacquino. ✠ In nomine patris et filii et Spiritus Sancti. Amen. Anno dominice Incarnationis. Millesimo. Centesimo Octogesimo tertio Mense Madii Indictionis prime. Regni vero domini nostri .W. dei gratia magnifici et gloriosissimi Regis Sicilie ducatus apulie et principatus capue Anno octavodecimo feliciter Amen. Ego Rogerius de tarsia. et Ego Maria filia quondam Robertj malconvenant uxor eius per hoc presens scriptum declaramus; quod cum regia maiestas misericordia et pietate sua concessit matrimonium inter nos contrahi cum terra quam iamdictus Robertus pater et socer noster iuste tenuerat. In presentia domini Matthei regij Vicecancellarii et familiaris. et aliorum vestrorum qui subscriptj sunt ambo insimul recognovimus quod Busackinum non fuerat iuris predictj Robertj malconvenant. et quod nos nullum ius in eo habemus. et quod nullomodo nobis pertinet. set potius pertinent domino nostro gloriosissimo Regi propter quod. tam ego Rogerius de tarsia quam et ego. predicta Maria uxor eius bona et spontanea voluntate nostra dimisimus et perpetuo renunciavimus illud in manus et demanium regium. quatinus nec nos nec heredes nostri nec aliquis pro parte nostra aut heredum nostrorum ullo umquam futuro tempore. ius aliquod in ipso Busackino possimus exigere. Cognovimus etiam quod nec cartas nec munimina aliqua de ipso Busackino habemus. Quod si aliqua-