Textus Originalis
DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA
LXXIX. (6692), 1183, Dicembre, Ind. II. Eugenio Calì secreto per la sua guarigione dona un orto in Palermo al monastero di S. Maria della Grotta (1). In nomine lucide consubstatialis et vivificantis Trinitatis patri et filii et Spiritus Sancti. Amen. Quoniam divinis templis aliquod lustrantur et necessitatibus Sacramentum ministrant remuneratione et ineffabili gaudio digni facti sunt secundum divinum illud dictum: Sanctificat enim divina gratia amantes eorum decorem; ideo hunc in modum ego etiam prescriptus Eugenius Calì, qui morbo detentus gravissimo mala pedum et genum fluxione, partem quamdam substantie mee cum ad medicos consupserim, atque humanum remedium nequaquam sit sortitus, opem meam collocavi in maxime venerabili et purissima imagine incorrupte mee Dei genitricis venerabilis monasterii Spelunce Civitatis Panormi, supplicans eam vel circumdante me morbo liberaret; at si huiusmodi gratiam adeptus fuerim munus debito dignum me oblaturum de meis bonis pro redemptione et remissione peccatorum meorum dei gratia, quod pro illius lampade faciat. Et jam ob eius intercessiones et ineffabilem misericordiam, isto multorum dolore auctore morbo liberatus et sanitatem, nonnisi maximo cum robore sortitus, omni prontitudine mea et arbitrio ex tota anima concedo (?) in hoc dicto venerabile tempio laudatis domine nostre Dei genitricis civitatis panormi, lampadis pro munere eius diete imaginis a bonis meis agrum horti erbarum qui est in civitate Panormi, qui est et iacet in loco appellato Phachaer iuxta Judeorum Sinagogam et cognoscitur ex sedereo cum viridario
Note a pie di pagina
1 (1) Cf. Prefazione, pp. XXVI e XXVII tenendo presente l'Errata-Corrige, p. LII.