Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

etiam vetere, quod apud eum est, Senis Pubdai ut faciant in eius loci donatione, fratres qui inibi sunt puri Monasterii hortum herbarum, et pratum frutiferum offerentem lampadis oleum venerabilis imaginis atque fratrum usum. Dico autem cum his etiam certam ut faciant ibi piscinam ad rigandas inibi futuras erbas et domesticas arbores; habeam vero ab ista loci donatione unoquoque die dominico totius anni, quo advixerim sportam unam herbarum at si inibi fuerint ficus bigene affricane, habeam ex eis quo advixerim in dies canistrum unum similiter etiam ex aliis ficubus eiis (?). Est autem istius dicati loci definitio; ex oriente quidam fundaci Olagiorum, et ex occidente Iudeorum Sinagoga: ex aquilone ut oritur via ex antique aciei cubito civitatis Panormi Gubolonum Damma di Lize et facit fluvium, qui est iuxta iudeorum synagogam, et ascendit via usque ad magnam viam, que ascendit in Deestin, et januam Sauten: et austro vero predicta magna via que ascendit ad Degerim. Hoc igitur anime utile munus dico spontaneo meo consilio et voluntate, ut loci donationis donatione significatum; venerabile monasterium habeat in seculum permanens, nulla mutatione, nulloque impedimento ab omni pena contraria, secundum regulam dicentem: semel consecratum non revertitur. Ideo etiam tuta hec scriptura consecrationis scripta facta a me in ipso dicto venerabili monasterio Mense Decembre indictione secunda anno sexmillesimo sexcentesimo secundo, et confirmata est manu mea presentibus inventis digna fide testibus. Ego etiam a secretis Eugenius Calì testor, et manu mea subscribo; defuncti Ioannis Ananie Philippus testor, et subscribo filius Scholarii Pulchri testor et subscribo. Urbis Panormi regio Deesin Degesim hodie divisi: Ianua Sautem nunc Thermarum Porta. B. C. P. Ms. 4.Qq. D. 54, cf. Ms. Qq. H. 9 fog. 300 « Monumenta Basilianae Abbatiae S. Marie de Cripta Panormi, collecta a Ioanne Amato ». La fonte dei documenti riportati in questi manoscritti è il Capibreve di G. Luca Barberi, ma proprio questo documento non si ritrova.