Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
cumque prelatis ecclesiarum. Comitibus. Baronibus. Iustitiariis. Camerariis. Baiulis. et universis fidelibus suis. de Sicilia. Calabria. Apulia. et terra Laboris. quibus presentes litere ostense fuerint Salutem et dilectionem. Per hoc presens scriptum notum facimus quod nos inter concessiones et libertates quas indulsimus Archiepiscopatus Montis regalis. quod est a celsitudine nostra constructum. concessimus ut de omnibus que in regno nostro ad usum fratrum seu servientium eiusdem archiepiscopatus empta vel ab aliquo donata fuerint vel oblata vel de exteris partibus fuerint asportata. seu etiam de hiis que de redditibus terrarum. et possessionum vel animalium suorum vel de quibuscumque aliis rebus suis vendiderint nullum jus a baiulis. portulanis seu a quibuscumque aliis modoquolibet exigatur. Similiter et ut de omnibus rebus eorum propriis quas per portas omnium civitatum et aliarum terrarum tocius regni nostri miserint seu traxerint in introitu et exitu ipsarum portarum ab eis jus aliquod nullatenus exigatur. Naves quoque vel alia propria et Demania vascella eiusdem archiepiscopatus ubicumque per totum regnum nostrum cum demaniis rebus suis pervenerint. tam in exitu quam in introitu omnino libera constituimus. ut nil iuris vel exactionis ab eis vel propriis rebus ipsius archiepiscopatus ab aliquo requiratur. Concessimus quoque ipsi aschiepiscopatuj ut quotienscumque venerabilis l'agosto 1187, e benchè la pergamena porti la data del 1185, siccome la datazione è d'inchiostro differente, pur essendo della stessa mano, quasi ad indicare che la presente fu una lettera circolare agli ufficiali del regno, cui s'appose in seguito la data di recezione, ho creduto bene accordare l'anno all'indizione. Del resto pare che la Cancelleria regia proprio in quel tempo emanasse ordine agli ufficiali suoi di rispettare e far rispettare il diritto di passaggio, che avevano i cittadini nelle terre demaniali e baronali. Cfr. MINIERI RICCIO, Saggio di Cod. dip. Sup., Parte I, p. 20, e CAPASSO, Rep. delle perg. dell' Università di Gaeta, Nap. 1884. Il diploma di cui parlo ha la spedizione esecutiva fatta dal Regio Camerario di Calabria ai suoi dipendenti, onde è possibile che la spedizione fatta nella Vª indizione, sia stata ricevuta nel 1186