Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

archiepiscopus vel conventus eiusdem archiepiscopatus ecclesiam seu ecclesias aut domos aliquas ex novo facere et factas rehedificare. aut preparare voluerint. habeant potestatem queque lignamina pro predicto opere necessaria in quocumque nemore tam Sicilie quam aliarum partium regni nostri voluerint libere et absque aliqua datione incidere. et exinde asportare adiacentes. concessimus ut omnia animalia propria ipsius archiepiscopatus. et omnium obedientiarum eius in regno nostro ubique per demanium nostrum libere et absque aliqua datione pascantur. eis similj libertate concessi in omnibus terris archiepiscoporum. episcoporum. vel aliorum prelatorum ecclesiarum. comitum. baronum nostrorum in transitu eorum cum ipsa per eorum terras transire contigerit. homines quoque seu equitaturas aut cetera animalia ipsius archiepiscopatus. et obedientiarum et possessionum eius pro servicio galearum seu quolibet alio servitio capi. vel ad angariam duci modis omnibus prohibemus. Liceat etiam archiepiscopo. et fratribus tam ipsius archiepiscopatus quam obedientiarum eius clericos cuiusque ordinis seu laycos e seculo fugientes liberos tamen et absolutos in sanitate quidem vel egritudine cum rebus et possessionibus suis ad conversionem. vel fraternitatem eorum venientes sine alicuius persone contraditione recipere. et sine alicuius molestia retinere. Exceptis feodis et possessionibus que sunt alicui servicio obligate; que nec ipsi recipere nec illi offerre absque nostra nostrorum heredum licentia. et mandato presumant. Illud quoque prohibemus et auctoritate regia artius interdicimus. ne aliquis de archiepiscopatu ipso vel obedientijs aut quibuscumque possessionibus eius invito archiepiscopo et convento eiusdem vel propositis obedientiarum. et possessionum eius victum seu procuracionem aliquam modo (a) quolibet capere aut violenter exigere presumat. Preterea providentes quieti et paci ipsius archiepiscopatus ne occasione aliquorum iusticiariorum possint molestias vel vexationes aliquas sustinere. concessimus ut venerabilis archiepiscopus iam dicti archiepiscopatus sit iustiaciarius omnium terrarum. et tenimentorum eiusdem archiepiscopatus tam eorum