Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
manibus sanguis tandem est omnium requirendus, nimirum non potest absque prelatorum periculo seu religio minui seu ecclesiastica substantia deperire quando ad ipsorum officium et amministratio temporalium et cura maxime pertinet animarum. Quoniam igitur monasterium vestrum sancte Marie de Ligno, in quo fuit olim grecorum religio, per abbatum et monachorum gravissimos et evidentes excessus eo usque redactum esse constat ad nihilum, ut non modo prorsus religionis rem et nomen ammiserit, verum etiam locus ipse gravem infamie notam sustineat et insuper temporalium honorum commodus sit ex parte maxime distitutus; nos post longe deliberationis excursum, tandem domini regis Guillelmi gloriosissimi secundi impetrata licentia, de comuni omnium fratrum nostrorum coeptorum et canonicorum panormitane ecclesie sententia voluntate pariter et assensu in latinam ipsam religionem, videlicet ordinis Cisterciensis convertimus tibique frater abbas ad formam ipsius ordinis cum consilio et auctoritate patris abbatis monasterii sancti Spiritus tradidimus ordinandum. Si quidem cum semper inibi ut supradiximus tam in abbatibus quam in monachis tam in magistris quam in discipulis ex mutuo quodam iniquitatis consensu vitia pullularunt, et nostro et predecessorum nostrorum tempore nec emendationis in melius longa expectatio defuit, nec pastoralis correctionis frequens ac diligens disciplina, verum quia non facile tollitur inveterata iam consuetudo pecandi, nec expectatio nec conrectio perficitur, nec etiam ipsorum aliquando mutatio personarum; quin immo contra spem et votum, expetactio insolentiam corructio quamdam maturam observationem induxit ut etiam novarum prorsus subrogatio personarum nullatinus efficere quieverit, quin semper quod precipue quamlibet religionem extinguit et pauciorem prioribus subsequentes. Huius itaque compulsi tandem necessitatis articulo, quia periculosum nobis esse credidimus locum religionis absque religione dimittere, immo eciam non in meliorem religionem mictere vel pauperum Christi usibus deputata in nostris usibus convertere, seu nobis modoquolibet propriare, predictam mutacionem salubriter. quod quantum nostra