Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

dictat intentio de comuni, ut diximus omnium fratruum nostrorum consilio et voluntate duximus faciendum. Statuentes ut predictum monasterium Sancte Marie de Ligno cum omnibus ecclesiis, tenimentis et appendenciis suis, nec non cum iure suo tam spiritualium rerum quam temporalium ab omni jugo eterne servitutis penitus absolutum, eaque donatum per omnia libertate que continetur in privilegio a summo pontifice generaliter ordini cisterciensi indulto, in tuam frater abbas successorumque tuorum plene transeat potestatem, secundum Dei timorem et sancti Benedicti regulam ac cirsterciensis ordinis instituta regendum. Si quidem licet de ordinis rigore non sit ut aliquo cisterciense monasterium ecclesias habere debeat aut villanos quia tandem de eiusdem ordinis nihilominus est indulgentia unumquemque locum quo ad possessiones et tenimenta recipere ac tenere, quali cum primo applicatur ad ordinem invenitur et nos monasterium hoc quod a principio et ecclesias et villanos habuit cum omnibus ecclesiis, villanis, casalibus et tenimentis suis vestre omnino tradidimus potestati. De quibus hec duximus propriis vocabulis exprimendi. Casale ipsum Ligni cum omnibus ecclesiis, villanis et pertinentiis (s)uis; casale sancti Pantaleonis cum omnibus ecclesiis villanis et pertinentiis suis; ecclesiam sancti N(icolai)..... Grati cum o(mnibus) pertinentiis suis. Et hec quidem omnia sicut de tenimento predicti monasterii sancte Marie de Ligno, insuper autem concessi(mus v)obis...... ecclesiam sancti Angeli in partibus Malveli cum omnibus similiter tenimentis et appendenciis suis...... quodam...... nomine....... quod ad opus nostrum et ecclesie nostre duximus retinendum. Sane qui de singulis annis tam de...... cum de hac eadem ecclesia sancti Angeli censum percipere consueverat panormitanus antistes......... coeptorum......... orum con......... casale retinuimus unde census pro utraque ecclesia ad opus nostrum successorumque nostrorum servicii......... annuatim. Quatenus scilicet et monasterium et ecclesia atque res omnes monasterii prout libertas cisterciensis ordinis............ censualibus........... et suo iure p(anor)mitana mater ecclesia