Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

audaugeat. et plenioris conferat beneficia dignitatis. Ea propter tue devotionis sinceritatem. quam circa nos et ecclesiam rerum experimento cognovimus diligentius attendentes. ad preces et instantiam karissimi in X̄p̄o filii nostri. W. illustris Regis Sicilie prosequente venerabili fratre nostro. Nicholao Salernitano archiepiscopo. qui ad promovenda negotia ecclesie tue cum multa sollertia et sollicitudine laboravit. ecclesiam Siracusanam. que nullo mediante specialiter hactenus ad ius ecclesie Romane pertinuit. de Consilio et assensu fratrum nostrorum tibi et per te ecclesie tue duximus perpetuo concedendam. et ut sicut proprio metropolitano decrevimus in posterum subiacere. Ut autem nostre concessionis liberalitas perpetuis temporibus illibata permaneat. ipsam auctoritate apostolica confirmamus. et presentis scripti pagina communimus. Statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et confirmationis infringere. vel eis ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dej et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius. se noverit incursurum. Datum Laterani III Idus Aprilis Pontificatus nostri, anno primo (1). Nel dietro, in un lembo: « 54 ». A caratteri del sec. XVII: « Confirmatio sedis apostolice quod ecclesia siracusana subiaceat Metropolitane ecclesie Montis Regalis » « a 26 Luglio 1705. Consigna del presente privilegio. Ms. Fabritio ». Tabol. 4. Tabulario di Morreale, numero sessantacinque con suggello di piombo « Balsamo Arcivescovo ». Perg. di mm 200, con 20 mm. di ripiego (da cui pende il suggello di piombo di Clemente Papa III, attaccato con fili di seta) × mm. 200, con linee a secco, alla distanza ciascuna di un centimetro. PFLUGK-HARTTUNG, Acta Ponf. III, 359; Cf. JAFFÉ L., n. 16205, Cf. Prefazione, l. c.

Note a pie di pagina

1 (1) L'indizione usata in queste lettere è la romana o pontificia, quindi l'Aprile 1188 era ind. VII; mentre per la costantinopolitana era la VI.