Textus Originalis

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA

XCI. 1188, Aprile 11, Ind. VII. Clemente III ordina al capitolo di Siracusa che obbedisca all' arcivescovo di Morreale, come suo metropolita. « Si quid ex liberalitatis ». CLEMENS episcopus servus servorum dej. Dilectis filiis Capitulo Siracusano. Salutem et apostolicam benedictionem. Si quid ex liberalitatis apostolice providentia fratribus et coepiscopis nostris accedat. ad nostri honoris augmentum credimus redundare. ut de plenitudine potestatis quam sacrosanta Romana ecclesia largiente sibi vendicat singularem. ecclesie inferiores accipiant. et ab ea velut a capite in subservientia membra beneficiorum munera transfundantur. Cum igitur ad preces et instantiam karissimi in X̄p̄o filii nostri. W. illustris regis Sicilie. ecclesiam Siracusanam. que specialiter hactenus ad ius ecclesie Romane pertinuit. ecclesie Montis regalis. tamquam sue metropoli perpetuo subiecerimus. universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus. quatinus venerabili fratri nostro. W. Montis Regalis archiepiscopo aliisque successoribus eius. qui pro tempore fuerunt canonice subrogati. sicut propriis metropolitanis in omnibus que ad ius metropoliticum spectant. honorem et obedientiam debitam reverenti et devoto animo humiliter impendatis. Data Laterani III° Idus Aprilis. Pontificatus nostri anno primo. Nel dietro, in un lembo, vi è scritto: LV. « a 10 Luglio 1705. Per l'atti in consegna del presente privilegio. ms. Fabritio ». Tabul. di Morreale. Numero sessanta. 60. con suggello di piombo. « Balsamo Arcivescovo ».