Textus Originalis

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA XI.

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA XI.

1136, Gennajo, Ind. XIV. Davide abate del Monastero di S. Trinità di Melito, col consenso dei suoi monaci e di Ruggiero re di Sicilia e d'Italia, concede alla chiesa di Cefalù la chiesa di S. Cosmo con tutti i possessi e i villani. IN NOMINE DOMINI DEI ETERNI ET SALVATORIS NOSTRI IHU XPI ANNO AB INCARNATIONE (a) eiusdem Millesimo centesimo tricesimo quinto mense Januario. indictione quartadecima. Notum sit omnibus tam posteris quam presentibus. quia ego David sancte Trinitatis Melitensis monasterii abbas. e consilio et consensu omnium eiusdem monasterii monachorum magnifici Rogerii Regis Sicilie et Italie presentiam adii sollecitis et efflagitans precibus ut ecclesiam sancti iohannis. quam iuxta maris rochellam monasterium nostrum in sicilia possidebat et ecclesiam sancti cosme ecclesie cephaludi tenendas hac possidendas concederet. tali tenore ut monasterio nostro tam in vineis quam in agris et villanis redditus in Calabrie partibus viciniores restitueret. Gloriosus igitur Rogerius rex iustis peticionibus nostris assensum prebuit. ego vero et totus conventus monasterii nostri sancti iohannis et sancti cosme supra memoratas ecclesias ecclesie chephaludi in quiete et sine alicuius calumnie tumultu tenendas ac possidendas in perpetuum per huius manomissionis privilegium concessimus cum omnibus sibi iure pertinentibus terris cultis et incultis. vineis pascuis et decimacione chepaludi et molendino et XXXta VIII villanis quorum nomina sunt hec. Nicholaus de lo mocheti Joseph filius ianuarii Nicholaus filius leonis Philippus filius buseit Philippus filius calochuri frater Joseph. hii sunt Christiani. Sarraceni vero Abdelcherin filius yse Hamor filius Abdelcherin Sidi filius eiusdem Abdelcherin Mehib filius Ab-