Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

màr. et tendit ad Cudiet-el-balat. et inde ad fontem qui dicitur Ayn-el-Cassar (v) qui est super tribus fontibus et Inde ad collem diete Meyde. et Inde tendit ad Dukkyaram (x) unde inceptio predictorum finium facta fuit. et sic concluditur. Amplius autem potentia nostra concessit predicto sacro Monasterio grangiam (y) Sancti Panteleimonis (z) que est in Insula versus Libriges (aa) que cognominatur Guziret Ezobbugi (bb) et eamdem Insulam et salinam que est in eadem Insula. Amplius autem concedit potentia nostra predicto sacro Monasterio terras. viridarium. fontem. et mandram Muddid (cc) que sunt posita in loco qui cognominatur Heraclia. Quare mandamus firmiter et precipimus omnibus qui sub nostra manu potentia vel dominio sunt et ecclesiasticis personis nullam audaciam temptationem. vel dapnum vel lesionem vel cenotomiam inferri ab aliquo super premissis vel super aliis stabilibus et mobilibus eius. sed semper sine molestia seu vexactione maneant in eternum ostensione dumtaxat presentis nostri privilegii. bullati consueta nostra bulla plumbea. Ad fidem seu credentiam omnium presentium et futurorum firmam stabilitatem suprascripti Monasterii. quod datum et assignatum est predicto Abbati Bartholomeo. Scriptum mense indictione et anno prescriptis. ☩ Rogerius in Christo Deo pius potens rex et christianorum adiutor.

Note a pie di pagina

1 (a) Durrara. (b) Calkedin. (c) Axarhal sellem. (d) Barde. (e) dicussuni. (f) Rachaleckil. (g) Marchal bettays. (h) Miraschar. (i) Bebzakederi. (k) Harckadmufrute. (l) Gadir sexsursi. (m) Zureyft. (n) Biuchalife. (o) Chalkelmikky. (p) karik-eminshur. (q) Murostalla. (r) de Bavele. (s) Musleo. (t) Guedbuali. (u) Gandir-elmika. (v) Ginelcassar. (x) Duceram. (y) metochium seu grangiam. (z) Pantaleonis, Παντελεήμονος, CUSA, p. 300. (aa) Libirge. (bb) Zizereth et Zebuchi. (cc) de Muddo.

2 Tabulario S. Maria della Grotta, perg. n. 16 in Archivio di Stato di Palermo. Il privilegio aveva il suggello di piombo attaccato alla pergamena cum seta violacea.