Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
1290, 12 Febbrajo, Ind. IV. Notar Benedetto di Palermo, ad istanza di tal Coppula, transunta due privilegî di Ruggiero, scritti in greco e in arabo. ✠ IN NOMINE DOMINI AMEN. ANNO DOMINICE INCARNATIONIS MILLESIMO DUCENTESIMO NONAGESIMO, MENSE FEBRUARIJ DUODECIMO EIUSDEM QUARTE INDICTIONIS. Regnante serenissimo domino nostro domino Jacobo dei gratia inclito Rege sicilie ducatus Apulie et principatus Capue. Regni eius anno sexto feliciter amen. Nos Judex ptolomeus de Capua Judex civitatis panormi. notarius Benedictus publicus tabellio grecus et latinus Civitatis eiusdem et subscripti licterati testes ad hoc vocati specialiter et rogati presenti scripto publico notum facimus et testamur quod nobilis vir Robbertus Coppula filius nobilis viri domini nicolai coppule militis Civis panormi. Ad nostram Accedens presencia obtulit et ostendit nobis duo privilegia quondam Regis Rogerii bone memorie notata in Carta menbrana munita quodlibet eorum bulla plumbea eiusdem Regis Rogerii. appensa cum seta violacia in quolibet eorumdem. quorum unum est de lictera greca et Arabica scriptum, et alterum de Arabica tamen preter subscriptionem predicti Regis Rogerii que est de lictera greca continencie infrascripte. petens ipsa A nobis nostrum qui supra judicis et tabellionis officium Implorando ut auctoritate Judiciarum et per manus mei dicti tabellionis Ad sui cautelam et robur sui Juris de lingua et scripta greca et Arabica in latinum faceremus transumi et in publicam redigi formam. ut apud omnes plena intelligencia et fides ex ipsi tamquam a veris originalibus transumptis possit assumi. Cuius peticionis in precibus utpote Justis ex officio nostri debito annuente pro eo quo nobis non erat adeo plena cognitio et intelligencia scripture Arabice et etiam grece auctoritate Judiciarum quosdam intra-