Textus Originalis
I DOCUMENTI INEDITI
scriptos probos viros cives panormi videlicet presbiterum deodatum grecum et benedictum filium eius notarium philippum de Ecclesiastico et notarium Johannem de naso Christianos. Item magistrum david magistrum musi et magistrum Gaudium filium dicti magistri Judeos. scientes videlicet Christianos utramque licteram et linguam grecam scilicet et latinam. et Judeos predictos utramque licteram et linguam arabicam et latinam omnes predictos fidedignos et omni exceptioni ac suspectione carentes coram nobis fecimus accersiri. qui ad nostram presentiam accersiti et Jurantes christiani prius ad sancta dei evangelia corporaliter tacta deinde Judei super legem Moysi de fideliter legendo et interpretando nobis predicta duo privilegia de greca et arabica scriptura in latinam interpretati sunt. mecum dicto tabellione nobis predictis Judici et testibus infrascriptis per eorum sacramentum et fidem quilibet eorum per se pari et una voce concordes ipsa duo privilegia per totum in forma subscripta et continentia Ita esse et facta interpretacione ipsa de verbo ad verbum in formam latinam et data nobis in scriptis et predictis omnibus cum omni Juris sollempnitate diligenter inspectis. quia vidimus etiam privilegia ipsa fore non abolita non cancellata nec in aliqua parte eorum et bulla predicta vicium aliquod imminuere ipsa duo privilegia prout dicti interpretes mecum dicto tabellione transtulerunt in latinam et nobis per eos translata derunt in scriptis. sic fideliter de verbo ad verbum nullo addito vel mutato seu etiam diminuto in presentem formam publicam per manus mei dicti tabellionis. auctoritate Judiciali ad cautelam dicti Robberti trascribendum redigendum duximus et etiam publicandum. Tenor autem unius predictorum privilegiorum in quo est scriptura greca et arabica ut superius dictum est per omnia talis est. Tenor quidem grece scripture ipsius privilegii talis est.