Textus Originalis

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA XII.

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA XII.

1136, Aprile, Ind. XIV (6644). Ruggiero Re dona ad Adelina, ch'era stata nutrice del figlio suo Enrico, alcune terre e villani nel territorio di Vicari. « Sicut edificatur domum edificans non solum magnis et quadrangularibus latibus verum etiam cum parvis lapidibus ad edificationem eius utitur. sic et Rex bonus obbedientibus benefaciens similiter hec super edificans non solum magnis donis. sed etiam parvis procreatur donacionibus. propter quod et Adelina coniux Adami que lactavit meum dilectum filium Henricum donavit sibi potentia mea parvum donum. Videlicet. villanos quinque et tenimentum terrarum Rahal kerains in tenimento terre nostre Biccari et sunt hii. Muse Bin Suleymen. Nemes frater eius. hyse frater eorum Bulhasen frater eorum. Muhamud filius Adderrabmen Buliste. quorum quinque nomina scripta sunt similiter de lictera arabica. Divisa vero terrarum est Ita. Incipit ab oriente a vallone Buegil ad rupem cognitam elegil usque Ad excelsum montem a quo apparet Zendube. a meridie autem est sicut vadit via pirizii et Biccari. ab occidente. sicut incipit divisa Guglielmi Bunellj et Inde pertransit divisa usque ad Casale Buchibze. et Inde descendit ad vallonem epenchenie. a septentrione vero sicut incipit de Casalino et transit vallonum usque ad vallonem Mintine. et Inde transit via usque ad vallonem Bulegil. unde et inicium fecimus. Unde presens privilegium consueta bulla munitum ad fidem assignatum est predicte Adeline et viro suo. mense Aprilis Indictionis quartedecime. Anno mundi sexmillesimo. sexcentesimo quadragesimo quarto (1) ».

Note a pie di pagina

1 (1) Il testo greco di questo documento fu pubblicato da TRINCHERA, p. 155, CUSA, p. 115. Per chi voglia studiare le denominazioni di alcuni