Textus Originalis

I. (6600) 1092 Aprile Ind. XV.

I. (6600) 1092 Aprile Ind. XV.

Ruggiero Conte di Calabria e Sicilia concede parecchie terre al Monastero di S. Angelo di Val Demone, e per esso al suo Abate Teodosio. (Da un transunto del 1398). Privilegium factum et concessum a magno Rogerio Calabrie atque Sicilie Comite, a quo datum est tibi Theodosio Abbati Monasterii Sancti Angeli de Valle Demine, quod dicitur locus nominatus L(ict)ico, aliis monachis et confratribus tuis in perpetuum, in Anno ab initio mundi s(ex) millesimo sexcentesimo mense Aprilis, indictione decimaquinta. Sancta Ecclesia mater (si)t nostra Celestis, sub cuius inspiramine omnis fidelis homo regitur, omnis anima vivit, de qua dicitur: hec est Regina illa, que in vestitu deaurato in dextris Dei semper amplectitur et honoratur, hanc omne corpus, omne regimen omne dominium timere debeat, regere auxilium, consilium prebere, et etiam a Christi infidelibus defendere et sublimare. Et quia sanctum, pium, et iustum est hoc adimplere. ita ecclesie ministros, monachos, conversos et confratres precipue manutenere custodire et gubernare, id maxime sanctuaria et sanctuarii loca adorare. Nos Rogerius magnus Sicilie et Calabrie comes, ex omnipotentis Dei gratia in Sicilie partibus convincendo per