Textus Originalis
I DOCUMENTI INEDITI
fidos venientes, et insulam ab insolenti saracena manu minuendo et annihilando recuperantes per Dei potentiam, per Dei auxilium comitatum et regimen insule Sicilie sub protectione defensionis nostre recepimus: multa igitur Monasteria destructa, et loca Sanctuarii desolata et per manus Crucis infidelium devastata invenimus. Vita tandem Monasteriorum desolatione ingenui, et opinione extimavi, Sancte Romane Ecclesie Urbano papa in sede Apostolica consedente, Monasteriorum et Sanctuariorum desolationem et demolictionem declarare, et a summo Pontifice consilium postulare. Audita vero Sanctuariorum et Monasteriorum desolatione et revelatione Sancta mater Romana Ecclesia et Dominus papa, qui filios congregat semper sub alis, Monasteria et Sanctuaria erigere et regere et elevare atque gubernare precepit, auxilium et consilium dare, et eorum desolationem expellere, et privilegia facere, et sigillo munitioni confirmare, et liberare de Archiepiscopis et de omnibus. Recepto a Sancta matre Ecclesia mandato et a summo Pontifice habito Consilio, Monasterium Sancti Angeli liberum feci de omnibus hominibus, ut, super predictum Monasterium nullus habeat potestatem Archiepiscopus, Abbas de alieno dominio, laicus, et nemini serviat; Monasterium istud predictum capitaneum maneat et liberum sit, secundum quod supradiximus. Tenimentum vero predicti sacri Monasterii per hos fines dividitur: Ut ascendit vallonus Sancti Silvestri et percutit ad portam Ficherii, et inde descendit per cristam cristam ad Crucem de Chavingeri, et inde descendit vallonus usque ad flumen Buccanorum, abinde ascendit ad montem qui dicitur Mannare et percutit ad locum, qui dicitur Aradusi, et inde descendit et pervenitur ad Chelandum usque ad flumen, et ab ipso flumine descendendo paucum usque ad vallonum Sactiro, et ascendit ad cristam altioris montane, que est caput nemoris, et deinde ascendit usque ad viam cruciatam, et abinde ascendit et percutit ad lapides cavalcatos, qui dicuntur de Pfiero, et deinde ascendit per cristam cristam usque ad lapidem tabularem, que ipsa est Crux, et deinde descendit ad vallonem, qui dicitur de Condo usque ad flumen, et iungitur ad vallonem