Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
« Rogerius in Christo Deo pius potens et Christianorum adiutor ». (a) Gayti Gayti. Item tenor alterius privilegij dictorum duorum privilegiorum Regis Rogerij scripti de lictera arabica, per omnia talis est. XXI. 13 Gennaio 1145 (A. m. 6653 — Egira 539) Ind. VIII. Ruggiero rinnova ad Adelina il privilegio che le avea conceduto nove anni prima. Hoc fuit tricesimo mensis Januarij octave Indictionis. anno arabico quingentesimo tricesimo nono. et anno mundi sexmillesimo. sexcentesimo. quinquagesimo tertio. presentaverunt se In Midine idest latine panormo. quod defendat deus, Archiepiscopi. Episcopi. Comites. Barones et alij de tota Sicilia. custodit eam deus. ad renovandum privilegia eorum pro eo quod erant quasi abolita incamulata et inveterata. et Tu Adelina lactatrix presentasti te. et obtulisti privilegium quod fuerat scriptum de mandato expresso iam sunt annj novem elapsi in quo erat facta mencio de eo quod erat concessum et datum tibi videlicet de hominibus et terris sitis in contrata Biccari. in fittalia. et in dicto privilegio denotantur fines terrarum. que tibi fuerunt concesse in loco predicto et sic constito exinde Curie excellenti. Cuius laudis altitudinem deus exaltet. Exijt factum mandatum excelsum magnificum Regium Rogerij. Cui deus altitudinem altitudini augeat. de rescribenda et confirmanda predicta. Homines vero sunt hii. Muse bin Suleymen. Nemes frater eius. hyse frater eius. Bulhasen frater eius.