Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

Muhammed Bin adderahmen buliste. pro quo habitur Buabdille Munden. (Summa nomina quinque et super quolibet nomine ipsorum scriptum est nomen Cuiuslibet eorum de littera greca et summa eorum. Et in fine dicti scripti arabici est scripta subscriptio dicti domini Regis Rogerij de lictera greca sic continens). Rogerius in Christo deo pius potens et Christianorum adiutor. » Ad huius autem sumpti ex predictis originalibus privilegijs de verbo ad verbum transumpti fidem apud alios faciendam. presens publicum Instrumentum exinde sibi factum est. Ad Cautelam ipsius Robberti coppule. per manus mei predicti tabellionis. modo si quo signatum. subscriptione mei qui supra Judicis. subscriptionibus etiam predictorum tam Xptanorum qui transtulerunt de greco in latinum quia Judeorum qui translataverunt de arabico in latinum nec non et subscriptorum testium subscriptionibus et testimoniis roboratum. Scriptum panormi. Anno. Mense. et Indictione premissis. ✠ Ego Judex ptholomeus de Capua qui supra Judex interfui vidi et audivi predicta privilegia originalia cum bullas eorum in predictis linguis et scriptura arabica et greca et Interpretacionem factam de predictis linguis in linguam latinam in presenti transupto (sic) subscripsi. ✠ Ego Philippus de Ecclesiastico qui supra interpres interfui vidi audivi et legi predicta privilegia originalia cum bullis eorum in predictis linguis et scriptura arabica et greca et interpretacionem ipsam mandavi fieri et me in presenti transumpto subscripsi. ✠ Ego Benedictus filius presbiter datus qui supra interpres interfui vidi audivi et legi predicta privilegia originalia cum Bullis eorum in predictis linguis et scriptura arabica et greca et interpretacionem ipsam . . . . . ✠ Ego . . . . . . . . . in presenti transumpti subscripsi. Ego Gaudius Judex interpres de panormo qui supra Interfuj vidi audivj et legi in lingua arabica predicta privilegia ori-