Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
sacro eius palatio civitatis Panormi, accesserunt presancte dei genitricis de Marsala monachi, qui ex parte eorum Abbatis petentes converti eis partem de terris, quas tenebant ex deternptione iniuxta, pro eo, quod arti et districti erant de terris laboratoriis, in quibus poterunt ad vidandam eis necessariam operari. Cum igitur providerimus ipsos adoperabiles repelli, sed mansuete et hilariter esse receptos nostra potentia annuit eorum deprecationi, et dat eis per presens eius privilegium partem de supradictis terris, clausuram existentem circa ecclesiam, que est de salmatis octo et locum qui dicitur Sepposin, qui est de salmatis decem et in medio est herba vocata cipperis, hoc est feudi; in superiori autem parte est fons, que debet esse libera ad populum, et in clausura vinee que dicitur Ayn eocube (a) salmatas terre decem; que predicte terre, sicut superius dicte sunt, in dictis locis sunt in summa omnes salmate viginti octo etc. Debent tamen exorare semper deum pro nostra potentia et salute animarum divorum parentum nostrorum. Nullus ergo sit qui molestet eos vel partem contra eorum Monasterium super possessione et dominio huiusmodi dictarum terrarum ab hodie. Ut sit hoc stabile et ratum in omnibus fieri fecimus hoc presens privilegium nostrum, consueta bulla munitum, quod datum est eis mense Februarii indictionis quinte, anno ab origine Mundi 6650. ✠ Rogerius in Christo Deo pius et potens rex et Christianorum adiutor. (a) BARBERI legge: Cube. Arch. di Stato di Palermo. — BARBERI, Capibrevi, Beneficia Ecclesiastica, vol. I, foglio 255'. Ritrovasene pure una copia nei ms. di ANTONINO AMICO nella B. C. P., Qq. H. 9, f. 288, della num. nuova, 237 dell'antica; al margine pure di carattere dell'AMICO, si legge: hec versio an mihi videtur scatet erroribus. PIRRO, S. S., pp. 883 e 1001 cita questo privilegio, ma non lo riporta; cf. pure BEHRING, Sic. St., II, n. 57. Le sopradette due lezioni furono pubblicate dal mio ottimo amico Cav. Salvatore Struppa di Marsala nell'opuscolo « Sulle sorgenti di Mar-