Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
concessione predicti .W. ducis bone memorie nepotis nostri et villanum unum in eodem casali, concessione predicti Goffredi malliardi. Quorum nomina hec sunt. Iohannicius. Paganus frater eius. Urso frater eius. Nicolaus fratellus. Andreas frater eius. Maurus. Letus. Iohannes frater eius. Nicolaus. Petrus. Dixit preterea ipsum monasterium tenere in ecclesia sancti Nicholai prefati dono Amilini. villanos xxvi. Quorum nomina hec sunt. Petrus. Benedictus. Nepos eius. Robbertus. Robbertus. Petrus frater eius. Symeon. Robbertus filius eius. Iohannes filius eius. Maiore. falana. Iohannes filius robberti. Maurus. Nicholaus filius eius. Iohannes filius. Petrus. Iohannes frater eius. Gemmatus. Iohannes ricus. Iohannes consentinus. Lucifer frater eius. filius petri consentini. Grisilius. Iohannes nepos eius. Nicholaus. Ursoleo. Nos autem prenominate ecclesie sancte semperque virginis et dei genitricis Marie. et prenominato Ursoni ministro et Iohanni venerabili sacerdoti. consocio suo omnibusque confratribus et successoribus suis canonice promovendis predicta duo privilegia Roberti guiscardi ducis beatissime memorie confirmamus. et prefatum privilegium. W. ducis bone memorie nepotis nostri. et predictam cartam Goffredi malliardi confirmando corroboramus et concedimus. et robore nostre celsitudinis communimus. Corroborantes eis omnia que concessione ipsorum in vita eorumdem prefata ecclesia tenuit. et ipsi hodie iuxte tenent. et que iure et rationabiliter recuperare poterunt. si quid de predictis iniuste amisit eadem ecclesia. Predictos etiam villanos ipsis concedimus et confirmamus. quos prefatus Urso minister dixit. Confidentes de religione et sanctitate eorum ut iuxta debitum propriis ordinis. sic sancte et honeste ducantur. quatinus anime parentum nostrorum eterna requie perfruantur. nosque superstites digna a deo merita consequamur. ipsique de fidelibus fideliores in regno efficiantur. Tali quidem tenore ut si inter hec omnia predicta aliquid iuris prenominate ecclesie esse asseruit. quod non erat. illud ammictat et de mendacio. rectum curie faciat. || Data in urbe messana eo quod Robertus noster cancellarius aberat per manus Maionis nostri scriniarii (f). Anno incarnationis domi-