Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

anima patris et matris sue. et salute sua monasterio predicto sancte semperque dei genitricis et virginis Marie quod est constitutum in territorio acri. in quo monasterio dominus (c) Stephanus venerabilis abbas tunc presidebat. omnia que a patre suo Rogerio duce bone memorie. consobrino nostro. et a matre sua A. (d) et a se ipso. et A cunctis baronibus. et fidelibus suis. vel ab aliis quibuslibet hominibus in eodem monasterio concessa vel data. seu a parte ipsius monasterii esse empta videbantur. et molendinum de cefalino et terras de calcariis. quas ipsum monasterium et homines eiusdem monasterii tunc ab eodem monasterio tenere videbantur per divisas et terminos. sicut in prefato sigillo continebatur. || Actulit quoque aliud sigillum grecum cum cerea bulla scriptum Anno ab origine mundi VIᵐ.dc. Mense Novembris. per quod Robertus guiscardus dux beate memorie patruus noster dederat vineas. et terras ecclesie predicte sancte Marie per divisas et terminos. sicut in ipso sigillo continebatur. || Ostendit etiam aliud privilegium grecum. scriptum Mense Madii per quod Robbertus guiscardus dux felicis memorie. patruus noster concesserat et confirmaverat terras et vineas cum animalibus eiusdem ecclesie. et omnibus qui iuste tunc tenebat. || Actulit preterea cartam latinam testibus roboratam absque sigillo. scriptam Anno dominice incarnationis M.C.XXIX. Mense Septembris Indictione xiiii. factam a Goffredo malliardo per quam concessit et confirmavit ecclesiam sancti Nicholai que dicitur de campo Ad obediendum monasterio predicto de maccla. sicut eamdem ecclesiam sancti Nicholai pater eius in manibus prefati .S. venerabilis Abbatis qui tunc temporis ut predicitur (e) ipsi preerat monasterio tradiderat et concesserat. qui postea videlicet memoratus Goffredus malliardus. concessit eidem monasterio et confermavit per evangelia. et optulit in prefato monasterio sancte Marie. in manus domini Clementis venerabilis abbatis eamdem predictam ecclesiam sancti Nicholai cum omnibus rebus suis perpetuo habendam sicut in ipsa carta continebatur. Preterea prenominatus minister dixit idem monasterium certe et rationabiliter tenere villanos novem. in casali de Maccla.