Textus Originalis

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA XXII.

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA XXII.

Palermo, 1145, Giugno, Ind. VIII. Accordo sulla prebenda dell'Arcidiaconato di Catania. Recordatio concessionis et concordie de prebenda Archidiaconatus Cathanie, que fuit facta ante regiam maestatem inter Magistrum Aschetillum Archidiaconum Cathanie, et Anselmum de Rode et Raynaldum Pictaviensem et Willelmum de Calatanisset monacos Cathanensis ecclesie, quos Suanus eiusdem ecclesie electus ex parte sua totiusque conventus ad hoc miserat, talis est: Prebenda Archidiaconatus debet valere in singulis annis milleducentos tarenos, ita videlicet quod predictus Archidiaconus, et qui pro tempore eius successores fuerint, recipiant a prefata ecclesia tertiam partem eorum, scilicet quatuor centum tarenos in victualibus, que ipse voluerit, intrante mense Augusto, sic tamen, si de eisdem victualibus invicem conveniri potuerint; sin autem idem Archiadiaconus, suique successores ipsos quatuor centum tarenos in auro recipient in predicto mense. Reliquum vero, scilicet octingentos tarenos in auro, Archidiaconus eiusque successores. ex quibus imputabuntur sibi unoquoque anno quinquaginta tareni pro Ecclesia Sancti Martini, que retenta est in prebenda Archidiaconatus; residuum itaque in auro, quod est septingentiquinquaginta tareni, recipient prememoratus Archidiaconus suique successores ad duos terminos; videlicet ad Pasca dominice resurrectionis trecentos septuaginta quinque tarenos; et ad Nativitatem Domini reliquos trecentos septuagintaquinque tarenos in singulis annis. Archidiaconus autem et qui in loco eius fuerint, curam Archidiaconatus gerent de spiritualibus sicut canones sanctorum fratruum iubent. Predictorum vero annorum inceperit initium a primo die mensis Martii Indictionis octave.