Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
Anno ab incarnatione domini MC(XLV) mense Iulii viiiᵉ Indictionis. Regnante domino nostro invictissimo rege Rogerio Sicilie ducatus Apulie et principatus Capue, anno (XV) feliciter. Amen. Quoniam firmius manent tenaciusque constitunt, nec ulla posteritatis circumventione labefactari queunt, que memoriali chyrographi stilo juste firmantur, idcirco ego supramemoratus Henricus cum uxore mea domina Beatrice prefata in subscriptorum testium presentia bona ac gratuita voluntate memorans illud quod antecessores meos facere de bonis suis, que ecclesie sacri dominici Templi eorum in vita dedere, videlicet in partibus terre Scordie, pro qua assidue cum fratribus ipsius domus Templi pro eorum anima in divinis officiis eorum participantur: de terra mea videlicet que prope eorum culturam adhibeat in sortem terre sue, scilicet terram que est prope jardinum meum, et terram aliam que est prope culturam meam apud Marium, dedi et cambiavi. Tali vero tenore ut fratres eiusdem Templi domus habeant liberam potestatem de ea et in ea facere quicquid voluerint dandi vendendi vicariandi, ut proprias res suas in perpetuum nemine calumniante. Si quis sub hac (a) terra mutuum forte in aliquo tempore calumniam inferre presumpserit, sit a Deo, et beata Dei Genitrice ac Virgine Maria et beatis Apostolis Petro et Paulo et sanctis Patribus maledictus, ac deinceps subiaceat in curia regali pena unciarum auri centum ac deinde a curia vacui redeuntes invisi taleant manente domui et fratribus Templi causa. Terminatio terre sic determinatur. Incipiens a parte septemtrionali a lapide signato signo sancte Crucis supra fontem fratrum Templi deinde ascendens veniens ad casularem domini Gerardi de Pentarica patris mei, et exinde ascendens similiter per muri terminum usque ad lapidem signo sancte Crucis signatum, tunc rediens veniens ad terram Muddibi Dilhussem, inde ascendens usque ad terram Catanote et usque ad magnam petram marcatam, que est ad cristam, deinde descendens a parte orientali per terram que fuerat Roberti Cucci et carf. totam terram ipsam, que continet in pendentem usque ad terram Templi, similiter ab